라틴어 문장 검색

Imitatus est homo Romanus et consularis veterem illum Socratem, qui, cum omnium sapientissimus esset sanctissimeque vixisset, ita in iudicio capitis pro se ipse dixit, ut non supplex aut reus, sed magister aut dominus videretur esse iudicum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 231:1)
Quin etiam, cum ei scriptam orationem disertissimus orator Lysias attulisset, quam, si ei videretur, edisceret, ut ea pro se in iudicio uteretur, non invitus legit et commode scriptam esse dixit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 231:2)
Ac tamen, quae causae sunt eius modi, ut de earum iure dubium esse non possit, omnino in iudicium vocari non solent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 241:1)
ergo in hoc genere iuris iudicia nulla sunt:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 241:5)
itaque hilaritatis plenum iudicium ac laetitiae fuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 243:3)
tu vero, vel si testamentum defenderes, sic ageres, ut omne omnium testamentorum ius in eo iudicio positum videretur, vel si causam ageres militis, patrem eius, ut soles, dicendo a mortuis excitasses;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 245:2)
Sed sive iudicio, ut soles dicere, sive, ut ille pater eloquentiae de se Isocrates scripsit ipse, pudore a dicendo et timiditate ingenua quadam refugisti, sive, ut ipse iocari soleo, unum putasti satis esse non modo in una familia rhetorem, sed paene in tota civitate, non tamen arbitror tibi hos libros in eo fore genere, quod merito propter eorum, qui de dicendi ratione disputarunt, ieiunitatem bonarum artium possit inludi;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 10:3)
Nec mihi opus est Graeco aliquo doctore, qui mihi pervulgata praecepta decantet, cum ipse numquam forum, numquam ullum iudicium aspexerit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 75:1)
Quod non tam facile in nostris oratoribus possumus iudicare, quia scripta, ex quibus iudicium fieri posset, non multa sane reliquerunt, quam in Graecis, ex quorum scriptis, cuiusque aetatis quae dicendi ratio voluntasque fuerit, intellegi potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 92:4)
Verum ut aliquando ad causas deducamus illum, quem constituimus, et eas quidem, in quibus plusculum negoti est, iudiciorum atque litium - riserit aliquis fortasse hoc praeceptum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 99:1)
id est igitur genus primum causarum in iudiciis ex controversia facti;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 105:4)
Cum igitur accepta causa et genere cognito rem tractare coepi, nihil prius constituo, quam quid sit illud, quo mihi sit referenda omnis illa oratio, quae sit propria quaestionis et iudici;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 114:1)
deinde quid veniat in iudicium:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 132:3)
Veniet igitur in iudicium licueritne ex senatus consulto servandae rei publicae causa.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 132:10)
sed illa quaerenda, quae et ab accusatore et a defensore argumenta ad id, quod in iudicium venit, spectantia debent adferri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 132:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION