라틴어 문장 검색

ceterum vana illa res verae mox cladis causa fuit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 478:1)
ubi appropinquarunt, omnia eadem utrimque quae fuerant in priore proelio erant praeter animos et victoribus ab re secunda auctos et hostibus fractos, quia, etsi non ipsi victi erant, suae gentis hominum cladem pro sua ducebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 327:1)
Galli et memoria Tolostobogiorum cladis territi et inhaerentia corporibus gerentes tela fessique et stando et vulneribus ne primum quidem impetum et clamorem Romanorum tulerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 332:1)
cupientem transire Taurum aegre omnium legatorum precibus, ne carminibus Sibyllae praedictam superantibus terminos fatales cladem experiri vellet, retentum admosse tamen exercitum et prope in ipsis iugis ad divortia aquarum castra posuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 561:1)
Manlius, cuius temeritate ea clades inciderat, perisset, cum multis viris fortibus cecidit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 577:2)
si nihil in Thraecia cladis ignominiaeque foret acceptum, de quibus hostibus triumphum peteres?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 579:1)
itaque asperius paulo iter in Thracia et exercitatior hostis magna clade eos castigavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 5:3)
ut vero antiquam multitudinem hominum quae belli cladibus amissa erat restitueret, non subolem tantum stirpis parabat cogendis omnibus procreare atque educare liberos, sed Thracum etiam magnam multitudinem in Macedoniam traduxerat, quietusque aliquamdiu a bellis omni cura in augendas regni opes intentus fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 257:1)
legationes deinde transmarinae in senatum introductae sunt, primae Eumenis et Pharnacis regum et Rhodiorum querentium de Sinopensium clade.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 16:1)
crudelitatem, foedam per se, foediorem unius domus clades fecit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 28:1)
his prodigiis cladibusque anxii patres decreverunt ut et consules quibus diis videretur hostiis maioribus sacrificarent, et decemviri libros adirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 229:1)
qui palati e fuga domum se recipiebant, alterum agmen venientium Celtiberorum deditionem Contrebiae et suam cladem narrando averterunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 390:1)
qua clade compulsi obsides dederunt et cerae centum milia pondo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 404:4)
postremo prodigii loco ea clades haberi coepta est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 438:3)
montanorum Ligurum ab A. Postumio vineae caesae frumentaque deusta, done cladibus omnibus belli coacti in deditionem venerunt armaque tradiderunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 490:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION