라틴어 문장 검색

" "donec non alia magis arsisti neque erat Lydia post Chloen, multi Lydia nominis, Romana vigui clarior Ilia.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 92)
erit quae, si propius stes, te capiat magis, et quaedam, si longius abstes;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 11:9)
sic mihi tarda fluunt ingrataque tempora, quae spem consiliumque morantur agendi naviter id quod aeque pauperibus prodest, locupletibus aeque, aeque neglectum pueris senibusque nocebit, restat ut his ego me ipse regam solerque elementis, non possis oculo quantum contendere Lynceus, non tamen idcirco contemnas lippus inungui;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 113)
quis circum pagos et circum compita pugnax magna coronari contemnat Olympia, cui spes, cui sit condicio dulcis sine pulvere palmae?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 124)
Quae sit hiems Veliae, quod caelum, Vala, Salerni, quorum hominum regio et qualis via (nam mihi Baias Musa supervacuas Antonius, et tamen illis me facit invisum, gelida cum perluor unda per medium frigus, sane murteta relinqui dictaque cessantem nervis elidere morbum sulfura contemni vicus gemit, invidus aegris, qui caput et stomachum supponere fontibus audent Clusinis Gabiosque petunt et frigida rura.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 151)
At neque dedecorant tua de se iudicia atque munera, quae multa dantis cum laude tulerunt dilecti tibi Vergilius Variusque poetae, nec magis expressi voltus per aenea signa, quam per vatis opus mores animique virorum clarorum apparent, nec sermones ego mallem repentis per humum quam res componere gestas, terrarumque situs et flumina dicere, et arces montibus impositas et barbara regna, tuisque auspiciis totum confecta duclla per orbem, claustraque custodem pacis cohibentia Ianum, et formidatam Parthis te principe Romam, si quantum cuperem possem quoque;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 192)
ut adsidens inplumibus pullis avis serpentium adlapsus timet magis relictis, non, ut adsit, auxili latura plus praesentibus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 17)
"non me Lucrina iuverint conchylia magisve rhombus aut scari, siquos Eois intonata fluctibus hiems ad hoc vertat mare, non Afra avis descendat in ventrem meum, non attagen Ionicus iucundior quam lecta de pinguissimis oliva ramis arborum aut herba lapathi prata amantis et gravi malvae salubres corpori vel agna festis caesa Terminalibus vel haedus ereptus lupo."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 29)
"venena maga non fas nefasque, non valent convertere humanam vicem."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 520)
ut quidam memoratur Athenis sordidus ac dives, populi contemnere voces sic solitus:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse. 1:4)
at bene siquis et vivat puris manibus, contemnat utrumque.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Satyricorum poetarum, ac suam praesertim, in scribendo licentiam excusat. 2:5)
' cum magis atque se magis inflaret, 'non, si te ruperis,' inquit, 'par eris.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 6:26)
contemnere miser.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire.12)
sapiens sibi qui imperiosus, quem neque pauperies neque mors neque vincula terrent, responsare cupidinibus, contemnere honores fortis, et in se ipso totus, teres atque rotundus, externi nequid valeat per leve morari, in quem manca ruit semper fortuna.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat. 2:2)
hic erus "Albanum, Maecenas, sive Falernum te magis adpositis delectat, habemus utrumque.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Avarum inepte prodigum salse describit.9)

SEARCH

MENU NAVIGATION