라틴어 문장 검색

Eodem anno monachus quidam de Hierosolimis veniens benedictionem et reliquias de sepulchro Domini, quos patriarcha Hierosolimitanus domno regi miserat, detulit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 799 137:1)
Rex absolutum Hierosolimitanum monachum reverti fecit, mittens cum eo Zachariam presbiterum de palatio suo, qui donaria eius per illa sancta loca deferret.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 800 140:2)
Et in crastinum in gradibus basilicae beati Petri apostoli stans, missis obviam Romanae urbis vexillis, ordinatis etiam atque dispositis per congrua loca tam peregrinorum quam civium turmis, qui venienti laudes dicerent, ipse cum clero et episcopis equo descendentem gradusque ascendentem suscepit dataque oratione in basilicam beati Petri apostoli psallentibus cunctis introduxit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 800 143:5)
quos patriarcha Hierosolimitanus cum Zacharia ad regem misit, qui benedictionis causa claves sepulchri Dominici ac loci calvariae, claves etiam civitatis et montis cum vexillo detulerunt.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 800 144:5)
Quibus obviam mittens inter Vercellis et Eporeiam eos sibi fecit praesentari;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 801 150:3)
Qui Isaac Iudeum, quem imperator ante quadriennium ad regem Persarum cum Lantfrido et Sigimundo miserat, reversum cum magnis muneribus nuntiaverunt;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 801 150:5)
Tum ille misit Ercanbaldum notarium in Liguriam ad classem parandam, qua elefans et ea, quae cum eo deferebantur, subveherentur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 801 150:7)
Imperator aestatis tempore in Arduenna venatibus operam dedit et misso Saxonum exercitu Transalbianos Saxones vastavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 802 157:1)
et missi domni imperatoris de Constantinopoli reversi sunt, et venerunt cum eis legati Nicifori imperatoris, qui tunc rempublicam regebat, - nam Herenam post adventum legationis Franciae deposuerunt, - quorum nomina fuerunt Michahel episcopus, Petrus abbas et Calistus candidatus.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 803 161:2)
Quem statim misso ad sanctum Mauricium Carlo filio suo honorifice suscipere iussit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 804 164:2)
propter hoc misit ad papam, petens, ut huius famae veritatem inquireret.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 804 164:7)
Et misit caganus unum de optimatibus suis, petens sibi honorem antiquum, quem caganus apud Hunos habere solebat.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 805 166:2)
Eodem anno misit exercitum suum cum filio suo Carlo in terram Sclavorum, qui vocantur Beheimi.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 805 167:1)
Et inde post non multos dies Aquasgrani veniens Karlum filium suum in terram Sclavorum, qui dicuntur Sorabi, qui sedent super Albim fluvium, cum exercitu misit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 806 172:2)
Classis a Niciforo imperatore, cui Niceta patricius praeerat, ad reciperandam Dalmatiam mittitur;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 806 175:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION