라틴어 문장 검색

Quod si forte de omnibus difficile inventu sit in praesenti, cum id nobis in futurum servetur, quanto plures nobis abundant huiusmodi, tanto nobis feliciores aestimabimus?
(DE AMICITIA, CAPUT XXII. Patientia. 2:28)
Quam multos ergo diligimus quibus minus cautum est, sic nostrum propalare animum, et effundere viscera, quorum vel aetas, vel sensus, sive discretio, ad talia sustinenda non sufficit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIII. Non pariter admittendi omnes. 1:19)
His atque huiusmodi a corde amantium et redamantium procedentibus signis, per os, per linguam, per oculos, et mille motus gratissimos, quasi fomitibus conflare animos, et ex pluribus unum facere.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIII. Non pariter admittendi omnes. 2:7)
"Qui multum non abundavit, et qui modicum non minoravit" (II Cor.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:25)
et tanto plus ei conferre honoris, quanto minus conferendum conditio vel paupertas praescribit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:28)
ut cum ex altera parte proposita haec sint, ex altera vis amicitiae, non multo illa malint.
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 2:32)
Si perdenda est pecunia propter amicum, multo magis amici utilitatibus vel necessitatibus conferenda.
(DE AMICITIA, CAPUT XXV. Amicitiae lex in petendis et dandis. 2:1)
obsequium tamen illud multo molestius est, quod peccatis indulgens, praecipitem amicum fieri sinit.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:7)
Sic eo tempore quo animus intentus pluribus, minus est ad ea quae dicenda sunt idoneus, vel, aliis supervenientibus causis, paululum commotior sensus ei fuerit aliquantulum perturbatus, dissimulatione opus est, donec interiori tumultu sedato, corripientem aure pacatiore sustineat.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:22)
Plures quippe sunt diligendi, qui tamen non sunt promovendi;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:35)
et multos laudabiliter et dulciter amplectimur, quos non sine gravi nostro peccato et illorum summo periculo, curis et negotiis implicaremus.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:36)
Ubi tamen virtutis invenitur aequalitas, non multum improbo, si aliquantisper affectus suas inserit partes.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 2:39)
Haec est enim amicitia ordinata, ut ratio regat affectum, nec tam quid illorum suavitas, quam quid multorum petat utilitas attendamus.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:6)
alterum ab ipso fere pueritiae suae tempore a me electum, et multifarie multis que modis probatum, cum iam aetas mihi variaret capillos, in summam amicitiam assumpsi.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:9)
Ex tunc ipse victor corporis, laboris etiam et inediae patiens, plurimis exemplo fuit, admirationi multis, mihi gloriae et delectationi.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 1:20)

SEARCH

MENU NAVIGATION