라틴어 문장 검색

Nam postquam Mormanus, qui in ea praeter solitum Brittonibus morem regiam sibi vindicaverat potestatem, ab exercitu imperatoris occisus est, nullus Britto inveniebatur, qui resisteret aut qui imperata facere aut qui obsides, qui iubebantur, dare rennueret.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 818 248:3)
Nam et hominum et boum pestilentia tam inmane longe lateque grassata est, ut vix ulla pars totius regni Francorum ab hac peste inmunis atque intacta posset inveniri.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 265:2)
Nam et illuc legatos Michahelis imperatoris, qui ad eum mittebantur, sibi occurrere iussit, cum quibus et Fortunatus patriarcha Veneticorum regressus ad eius venit praesentiam.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 299:1)
Nam sic illo reverti statuit, habiturus ibi conventum, quod de Brittania regressus eo se tempore ibidem habere velle optimatibus indicaverat.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 825 305:3)
Aquasgrani - nam ibi tunc imperator hiemaverat - venit;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 826 311:2)
Qui festine ad locum nominatum veniens, mutuo se salutaverunt pacemque firmissimam inter se fecerunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIII 5:7)
Nam Hugo abba memor fidelitatis, quam promisit Hludowico regi, suo videlicet consobrino, filios eius Hludowicum et Karlomannum in paterno regno cum sibi consentientibus statuere volebat, Gozlinus vero abba et Chuonradus comes multique alii eis consentientes supradictum regem Hludowicum in regno advocarunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIIII 6:4)
Nam nil prospere egit et utile, verum et turpiter inde aufugit, interfectis atque captis quam plurimis e suis sociis;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXVIIII 7:5)
Nam Godefridus rex Danorum illum interfecit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 10:3)
Nam non solum nil prospere egerunt, verum turpiter fugiendo vix evasere, captis suorum plurimis atque occisis.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 13:4)
Nam hi qui castrum reliquerant omnia sua inibi dimiserunt praeter arma et equos;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 26:17)
Nam ex gravissima inundatione fluminis minor pons disruptus est.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 28:2)
nam sine intermissione cum diverso apparatu armorum et machinarum arietumque ipsam concutiebant civitatem.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 30:8)
Nam ferme octo mensibus, antequam imperator eis subveniret, diversis modis proeliatum est.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 30:10)
Nam utrumque, et civitatis redemptio illis promissa est et data et via sine impedimento attributa, ut Burgundiam hieme depraedarent.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVI 32:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION