라틴어 문장 검색

At ei oratores sunt popli, summi viri;
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 3, scene 271)
Ergo oratores populi, summates viri, summi accubent, ego infimatis infimus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 3, scene 274)
Haud aequomst te inter oratores accipi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 3, scene 276)
Equidem hercle orator sum, sed procedit parum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 3, scene 278)
Oratores tu accipis, habeas tibi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 4, scene 285)
nam et grandis et elegans et venusta, et nescio an ulla, post Homerum tamen, quem ut Achillem semper excipi par est, aut similior sit oratoribus aut ad oratores faciendos aptior.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 66:2)
Ibi patrocinium mendacii susceptum esse vel abs te tali viro vel a quopiam, si alius illa scripsit, fateor, non mediocriter doleo, donec refellantur, si forte refelli possunt, ea quae me movent.
(아우구스티누스, 편지들, 9. (A. D. 394 Epist. XXVIII) Domino Dilectissimo et Cultu Sincerissimo Caritatis Obseruando Atque Amplectendo Fratri et Conpresbytero Hieronymo Augustinus 3:3)
Non satis acutus orator, sed tamen orator numeratus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 1:2)
L. autem Lentulus satis erat fortis orator, si modo orator, sed cogitandi non ferebat laborem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 77장 2:4)
quo in libro in hoc maxime admirabar Platonem, quod mihi [in] oratoribus inridendis ipse esse orator summus videbatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 47:2)
nos, qui sequimur probabilia nec ultra [quam] id quod veri simile occurrit progredi possumus, et refellere sine pertinacia et refelli sine iracundia parati sumus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 5:4)
Sed ab eis, qui tantum in dicentium numero, non in oratorum fuerunt, iam ad oratores revertamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 47장 4:3)
Nam, si ita diceres, qui iuris consultus esset, esse eum oratorem, itemque qui esset orator, iuris eundem esse consultum, praeclaras duas artis constitueres atque inter se paris et eiusdem socias dignitatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 236:1)
cultus non est proprius oratoris aliquis sed magis in oratore conspicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 284:1)
Imitabimur Ciceronem, qui libros conscripsit de Oratore et librum unicum qui inscribitur Orator, quorum priores praecepta artis tradunt, posterior perfectionem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIII. [ = English XLV] DE AEDIFICIIS 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION