라틴어 문장 검색

parentes natalibus non superbis sed absolutis, et sicut nihil illustre iactantes, ita nihil servile metuentes, contenti censu modico sed eodem vel suffici-ente vel libero;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Graeco salutem 3:2)
equidem cum clericus quisque defungitur, si benedictione succidua non accipiat dignitatis heredem, in illa ecclesia sacerdotium moritur, non sacerdos, atque ita quid spei restare pronunties, ubi facit terminus hominis finem religionis?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Basilio salutem 9:2)
parentes ipsius aut cathedris aut tribunalibus praesederunt.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 17:2)
quo quidem tempore plurimum laudis domum rettulit, quando honorari parentum maluit dignitate quam propria.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 20:3)
inventa est quidem terra tabo madefacta deciduo, quia post facinus ipsi latrones ad pavimentum conversa defuncti ora pronaverant, tamquam sanguinis eum superaestuans fluxus exinanisset.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Lupo suo salutem. 12:2)
ecce Leontius meus, facile primus Aquitanorum, ecce iam parum inferior parente Paulinus ad locum quem supra dixi per Garumnae fluenta refluentia non modo tibi cum classe verum etiam cum flumine occurrent.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Trygetio suo salutem. 5:1)
nusquam mandata parentis, nusquam occultus amor, totoque in pectore Troia est.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:78)
"quaesitum Danais tu mittis Achillem, gratior et magno, si fas dixisse, parente et dulci Chirone mihi."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:96)
scit Dircaeus ager meque inter prisca parentum nomina cumque suo numerant Amphione Thebae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권5)
cum Thetis Idaeos - heu numquam vana parentum auguria!
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권8)
hic victo risit Thetis anxia vultu, nox trahit in somnos, saxo conlabitur ingens Centaurus blandusque umeris se innectit Achilles, quamquam ibi fida parens, adsuetaque pectora mavult.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권86)
Accedit dictis pater ingenioque parentis occultum Aeaciden - quis divum fraudibus obstet?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권154)
"en fluxae veniunt in pectora vestes, scinde, puer, scinde et timidae ne cede parenti, ei mihi raptus abit!"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권218)
Sequitur libellus Rutilio Gallico convalescenti dedicatus, de quo nihil dico, ne videar defuncti testis occasione mentiri.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, poem pr19)
hic domus, hinc ortus, dominique penatibus olim carus uterque parens atque in tua gaudia liber, ne quererere genus, raptum sed protinus alvo sustulit exsultans ac prima lucida voce astra salutantem dominus sibi mente dicavit, amplexusqne sinu tulit et genuisse putavit, fas mihi sanctorum venia dixisse parentum, tuque, oro, Natura, sinas, cui prima per orbem iura animis sancire datum:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus34)

SEARCH

MENU NAVIGATION