라틴어 문장 검색

mordeat ante aliquis quidquid porrexerit illa quae peperit, timidus praegustet pocula papas.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI307)
"nullum ergo meritum est, ingrate ac perfide, nullum, quod tibi filiolus vel filia nascitur ex me?"
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX40)
coturnix nulla umquam pro patre cadet, sentire calorem si coepit locuples Gallitta et Pacius orbi, legitime fixis vcstitur tota libellis N porticus, existunt qui promittant hecatomben, quatenus hic non sunt nec venales elephanti, nec Latio aut usquam sub nostro sidere talis belua concipitur, sed furva gente petita arboribus Rutulis et Turni pascitur agro, Caesaris armentum nulli servire paratum privato, siquidem Tyrio parere solebant Hannibali et nostris ducibus regique Molosso horum maiores ac dorso ferre cohortis, partem aliquam belli, et euntem in proelia turrem.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII31)
ducimus autem hos quoque felices, qui ferre incommoda vitae nec iactare iugum vita didicere magistra, quae tam festa dies, ut cesset prodere furem, perfidiam, fraudes atque omni ex crimine lucrum quaesitum et partos gladio vel pyxide nummos?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII10)
rusticus expectas ut non sit adultera Largae filia, quae numquam maternos dicere moechos tam cito nec tanto poterit contexere cursu, ut non terdecies respiret?
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV6)
Tantis parta malis cura maiore metuque servantur:
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIV108)
separat hoc nos a grege mutorum, atque ideo venerabile soli sortiti ingenium divinorumque capaces atque exercendis pariendisque artibus apti sensum a caelesti demissum traximus arce, cuius egent prona et terram spectantia.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV54)
Solis praeterea testandi militibus ius vivo patre datur, nam quae sunt parta labore militiae, placuit non esse in corpore census, omne tenet cuius regimen pater, ergo Coranum signorum comitem castrorumque aera merentem quamvis iam tremulus captat pater;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XVI15)
Ab his Amullius iam septima subole regnabat, fratre pulso Numitore, cuius ex filia Romulus.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 12:3)
Sic - rarum alias decus - unius manu parta victoria est, quam ille mox parricidio foedavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 35:1)
Ancus deinde Marcius, nepos Pompilii ex filia, pari avo ingenio.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 40:1)
Hic regnum avitum, quod a Servio tenebatur, rapere maluit quam expectare, missisque in eum percussoribus scelere partam potestatem non melius egit quam adquisiverat.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, A Romulo tempora regum septem 52:1)
Extant et parta de Antio spolia, quae Maenius in suggestu fori capta hostium classe suffixit - si tamen illa classis, nam sex fuere rostratae.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM LATINUM 10:1)
Eam namque vir sanctus et sapiens veram sciebat esse victoriam, quae salva fide et integra dignitate pareretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CUM ETRUSCIS FALISCIS VEIENTIBUS FIDENATIBUS 6:1)
Itaque cum oppressam iudicio filiam trahi in servitutem videret Virginius pater, nihil cunctatus in medio foro manu sua interfecit, admotisque signis commilitonum totam eam dominationem obsessam armis in carcerem et catenas ab Aventino monte detraxit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 10:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION