라틴어 문장 검색

itaque ea nolui scribere quae nec indocti intellegere possent nec docti legere curarent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 6:5)
magna etiam discidia et plerumque iusta nasci, cum aliquid ab amicis quod rectum non esset postularetur, ut aut libidinis ministri aut adiutores essent ad iniuriam, quod qui recusarent, quamvis honeste id facerent, ius tamen amicitiae deserere arguerentur ab eis, quibus obsequi nollent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 45:1)
numquam illum ne minima quidem re offendi, quod quidem senserim, nihil audivi ex eo ipse quod nollem;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 130:4)
sed cur nolunt Catones?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 17장 4:1)
sed est mos hominum, ut nolint eundem pluribus rebus excellere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 21장 4:1)
Noli enim putare quemquam, Brute, pleniorem aut uberiorem ad dicendum fuisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 33장 1:2)
Nam de sono vocis et suavitate appellandarum litterarum, quoniam filium cognovisti, noli exspectare quid dicam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 132장 1:6)
Noli, inquam, Brute, existimare his duobus quicquam fuisse in nostra civitate praestantius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 40장 2:2)
ille se consuli nolebat, ne qua in re inferior esset quam Scaevola - , sic Servius sapientissime, cum duae civiles artes ac forenses plurimum et laudis haberent et gratiae, perfecit ut altera praestaret omnibus, ex altera tantum assumeret quantum esset et ad tuendum ius civile et ad obtinendam consularem dignitatem satis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 42장 2:2)
Aliquotiens sum, inquit, conatus, sed interpellare nolui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 85장 1:4)
Etenim si summi viri et clarissimi cives Saturnini et Gracchorum et Flacci et superiorum complurium sanguine non modo se non contaminarunt, sed etiam honestarunt, certe verendum mihi non erat, ne quid hoc parricida civium interfecto invidiae [mihi] in posteritatem redundaret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM PRIMA 29:5)
quis tota Italia veneficus, quis gladiator, quis latro, quis sicarius, quis parricida, quis testamentorum subiector, quis circumscriptor, quis ganeo, quis nepos, quis adulter, quae mulier infamis, quis corruptor iuventutis, quis corruptus, quis perditus inveniri potest, qui se cum Catilina non familiarissime vixisse fateatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 7:4)
Quintum genus est parricidarum, sicariorum, denique omnium facinerosorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 22:1)
ut homines Galli ex civitate male pacata, quae gens una restat quae bellum populo Romano facere et posse et non nolle videatur, spem imperii ac rerum maximarum ultro sibi a patriciis hominibus oblatam neglegerent vestramque salutem suis opibus anteponerent, id non divinitus esse factum putatis, praesertim qui nos non pugnando, sed tacendo superare potuerint?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 22:8)
Communi igitur consuetudine sermonis abutimur, cum ita dicimus, velle aliquid quempiam aut nolle sine causa;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, de fato liber. 36:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION