라틴어 문장 검색

eo praemio inductus Campanorum Calaviorum servus - Manus ei nomen erat - indicavit dominos et quinque praeterea iuvenes nobiles Campanos quorum parentes a Q. Fulvio securi percussi erant id incendium fecisse, volgoque facturos alia, ni conprendantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 387:1)
sed satis pensum poenarum tot veneno absumptis, tot securi percussis senatoribus credebant:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 459:2)
ceterorum omnium Campanorum eundem erga nos animum quem Carthaginiensium fuisse, securique percussos a Q. Fulvio fuisse magis quorum dignitas inter alios quam quorum culpa eminebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 466:1)
oppido recepto Laevinus qui capita rerum Agrigenti erant virgis caesos securi percussit, ceteros praedamque vendidit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 572:1)
percussa enim ex alto vela paulo acriori vento prius in portum intulerunt quinqueremes quam Poeni ancoras molirentur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 269:1)
propter quod facinus tota legio, milia hominum quattuor, in foro Romae securi percussi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 421:1)
deligati ad palum virgisque caesi et securi percussi, adeo torpentibus metu qui aderant ut non modo ferocior vox adversus atrocitatem poenae,sed ne gemitus quidem exaudiretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 444:2)
cum inter triremes fortuna regente anceps proelium misceretur, quinqueremis Romana seu pondere tenacior, seu pluribus remorum ordinibus scindentibus vertices cum facilius regeretur, duas triremes suppressit, unius praelata impetu lateris alterius remos detersit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 457:1)
quos cum neque ipsos neque catenas quibus suspensi iniciebantur incidere possent, ut quaeque retro inhibita rostrata onerariam haerentem unco traheret, scindi videres vincula quibus aliis innexa erat, seriem etiam simul plurium navium trahi.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 126:1)
nominis Latini qui erant securi percussi, Romani in crucem sublati.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 588:2)
si quis extra ordinem avidius procurrit, et ipse interequitans sparo percutit et tribunos centurionesque castigare iubet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 178:1)
nam cum rostro percussisset Sidoniam navem, ancora, ictu ipso excussa e nave sua, unco dente, velut ferrea manu iniecta, adligavit alterius proram;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 347:3)
eum scisse non alia quam per Thraeciam redituros Romanos, et quantam pecuniam secum portarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 494:2)
nam et primus hostem percussit et ita se immiscuit mediis ut vix utrius partis esset nosci posset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 360:1)
belli auctores tres et quadraginta securi percussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 375:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION