라틴어 문장 검색

Quoniam igitur quae sit imperfecti, quae etiam perfecti boni forma uidisti, nunc demonstrandum reor quonam haec felicitatis perfectio constituta sit. In quo illud primum arbitror inquirendum an aliquod huius modi bonum quale paulo ante definisti in rerum natura possit exsistere, ne nos praeter rei subiectae ueritatem cassa cogitationis imago decipiat.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 1:1)
Quodsi, uti paulo ante monstrauimus, est quaedam boni fragilis imperfecta felicitas, esse aliquam solidam perfectamque non potest dubitari.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XIX 1:7)
— Atqui hoc uerissima, inquit, ratione patefaciam, maneant modo quae paulo ante conclusa sunt.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 1:6)
Sed in hoc patuit tibi quod ignorare te paulo ante dicebas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXI 2:38)
— Mundum, inquit, hunc deo regi paulo ante minime dubitandum putabas.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 1:9)
— Uehementer assentior, inquam, et id te paulo ante dicturam tenui licet suspicione prospexi.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 2:13)
Etenim paulo ante beatitudine incipiens eam summum bonum esse dicebas, quam in summo deo sitam loquebare.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 3:14)
nam si ea quae paulo ante conclusa sunt inconuulsa seruantur, ipso de cuius nunc regno loquimur auctore cognosces semper quidem potentes esse bonos, malos uero abiectos semper atque imbecilles, nec sine poena umquam esse uitia nec sine praemio uirtutes, bonis felicia malis semper infortunata contingere multaque id genus, quae sopitis querelis firma te soliditate corroborent.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, I 1:11)
nam si, uti paulo ante collegimus, malum nihil est, cum mala tantummodo possint, nihil posse improbos liquet.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 3:12)
summo bono nihil potentius esse paulo ante definiuimus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, III 3:14)
memento etenim corollarii illius quod paulo ante praecipuum dedi ac sic collige.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 1:14)
omne namque quod sit unum esse ipsumque unum bonum esse paulo ante didicisti;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, V 2:2)
ista quidem consequentia sunt eis quae paulo ante conclusa sunt;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 3:16)
— Nimis quidem, inquam, uera ratio et, si quam paulo ante docuisti prouidentiam fatumue considerem, firmis uiribus nixa sententia.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIII 1:8)
Sed eam, si placet, inter eas quas inopinabiles paulo ante posuisti numeremus.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XIII 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION