라틴어 문장 검색

quibus veritas subest quaeque, ut ita dicam, ex solido enascuntur, tempore ipso in maius meliusque procedunt.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 7:5)
Illius demum magnitudo stabilis fundataque est, quem omnes tam supra se esse quam pro se sciunt, cuius curam excubare pro salute singulorum atque universorum cottidie experiuntur, quo procedente non, tamquam malum aliquod aut noxium animal e cubili prosilierit, diffugiunt, sed tamquam ad clarum ac beneficum sidus certatim advolant.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 17:4)
Fac, quod medici solent, qui, ubi usitata remedia non procedunt, temptant contraria.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 56:3)
hoc tamen argumentum habeto iam corroborati eius et redditi sibi, si poterit a severioribus scriptis ad haec solutiora procedere.
(세네카, De Consolatione ad Polybium, Liber XI, ad Polybium: de consolatione 44:3)
Simul cogita non esse magnum rebus prosperis fortem gerere, ubi secundo cursu vita procedit;
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 30:1)
Bibulus tamen, qui toto honoris sui anno ob invidiam collegae domi latuerat, postero die quam geminum funus renuntiatum est, processit ad solita imperii officia.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 78:2)
" Primum puta illi superfuisse - comprende quantum plurimum procedere homini licet :
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 123:2)
Quemquam invenire hodie potes, cuius res tam bene positae sunt fundataeque, ut nihil illi procedent!
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 130:4)
Ceterum hic ipse M. Cato, a cuius mentione haec disputatio processit, vereor ne supra nostrum exemplar sit.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 36:4)
Neque enim sepositus est animus et extrinsecus speculatur adfectus, ut illos non patiatur ultra quam oportet procedere, sed in adfectum ipse mutatur ideoque non potest utilem illam vim et salutarem proditam iam infirmatamque revocare.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 45:3)
Tu longius iam processisti, quam ut possis verbis sanari;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 93:3)
Itaque etsi perversa induenda magistratui vestis et convocanda classico contio est, procedam in tribunal non furens nec infestus sed vultu legis et illa sollemnia verba leni magis gravique quam rabida voce concipiam et agi lege iubebo non iratus sed severus ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 96:1)
Omnia ista, non refert in quantum procedant extendantque se, angusta sunt, misera, depressa;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 135:4)
Quotiens processere domo, per sceleratos illi avarosque et prodigos et impudentis et ob ista felices incedendum erit ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 36:2)
Placidus itaque sapiens et aequus erroribus, non hostis sed corrector peccantium, hoc cottidie procedit animo:
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 54:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION