라틴어 문장 검색

Et tu rogas et ego promisi si rogasses, scripturum me tibi quem habuisset eventum postulatio Nepotis circa Tuscilium Nominatum.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 13 1:1)
Neque enim augeri dignitate quam aequari bonis gratius.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 14 3:1)
Mihi autem et gratiora sunt bona quod perseverant, et leviora incommoda quod assuevi.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 2 10:4)
Cupio enim et ornatissimam coloniam advocationis officio, et te gratissimo tibi munere obstringere.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 18 1:3)
Faciam, sed non gratis.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 1:2)
'Qui fieri potest' inquis 'ut non gratis tu?
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 1:3)
Recte fecisti quod gladiatorium munus Veronensibus nostris promisisti, a quibus olim amaris suspiceris ornaris.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 34 1:1)
eundem esse - quod minus noram - gratissimum experior, cum tam iucunde officiorum nostrorum meminisse eum scribas.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 15 3:3)
Nam pro quingentis milibus nummum, quae in alimenta ingenuorum ingenuarumque promiseram, agrum ex meis longe pluris actori publico mancipavi;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 18 2:2)
Idem quam reverenter, quam fideliter amicos colat, multorum supremis iudiciis, in his Anni Bassi gravissimi civis, credere potes, cuius memoriam tam grata praedicatione prorogat et extendit, ut librum de vita eius - nam studia quoque sicut alias bonas artes veneratur - ediderit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 31 5:1)
Sed di laetiora promittunt.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 1 3:2)
Quid enim senatui pulchrius, quam ut erga Pallantem satis gratus videretur?
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 6:1)
Inveniebantur tamen honesto loco nati, qui peterent cuperentque quod dari liberto promitti servis videbant.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 6 16:2)
Haec tibi scripsi, quia nec minus ignota quam mihi nec minus grata credebam.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 20 10:1)
Qua industria qua modestia quaestor, consulibus suis - et plures habuit - non minus iucundus et gratus quam utilis fuit!
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 5:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION