라틴어 문장 검색

Ut enim crudum adhuc vulnus medentium manus reformidat, deinde patitur atque ultro requirit, sic recens animi dolor consolationes reicit ac refugit, mox desiderat et clementer admotis acquiescit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 16 11:1)
Nam ante aliquot annos, dum intente instanterque pronuntiat, sanguinem reiecit atque ob hoc in Aegyptum missus a me post longam peregrinationem confirmatus rediit nuper;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 19 6:1)
Encolpius quidem lector, ille seria nostra ille deliciae, exasperatis faucibus pulvere sanguinem reiecit.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 1 2:1)
Tum illi quoque qui auctoritate eius trahebantur, transeunte illo destituti reliquerunt sententiam ab ipso auctore desertam, secutique sunt quasi transfugam quem ducem sequebantur.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 25:1)
Si tamen aut velocitate equorum aut hominum arte traherentur, esset ratio non nulla;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 6 2:2)
Interveniunt amici ex proximis oppidis, partemque diei ad se trahunt interdumque lasso mihi opportuna interpellatione subveniunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 36 5:3)
Desino mirari, posito quod candida vino Atracis ambiguos traxit in arma viros.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 45)
Si tibi forte dabit, quod praegustaverit ipse, Reice libatos illius ore cibos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 422)
Cum bene vir traxit vultum rugasque coegit, Quod voluit fieri blanda puella, facit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 227)
Idem ego, ut arcanas possim signare tabellas, Neve tenax ceram siccaque gemma trahat, Umida formosae tangam prius ora puellae - Tantum ne signem scripta dolenda mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 158)
per nulla traham suspiria somnos?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 1938)
pius cole sacra - colentem Mors gravis a templis in cava busta trahet;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 926)
Vidit, et ut tenerae flammam rapuere medullae, Hinc pudor, ex illa parte trahebat amor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 1018)
dixit, et ingenti iamdudum de grege duci iussit et inmeritam sub iuga curva trahi, aut cadere ante aras commentaque sacra coegit, et tenuit laeta paelicis exta manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:214)
trahunt promissa puellas;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:449)

SEARCH

MENU NAVIGATION