라틴어 문장 검색

et cum nullum gaudium sit extra Deum, sed totum in Deo, et ipse Deus totus sit gaudium, consequens est quod primus loquens primo et ante omnia dixisset ‘Deus’.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 24:4)
et ex maestis paulo ante domibus quae conclamaverant suos, procurreretur in vias, pavidaeque matres ac coniuges oblitae prae gaudio decoris obviam agmini occurrerent, in suos quaeque simul corpore atque animo vix prae gaudio compotes effusae.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 427:1)
Et exivit Thobias et vocavit illum et dixit ei: " Iuvenis, pater te rogat ". Et introivit ad eum, et prior Thobis salutavit eum. Et ille dixit ei: " Gaudium tibi magnum sit! ". Et respondens Thobi dixit illi: "Quid mihi adhuc gaudium est? Homo sum inutilis oculis et non video lumen caelorum, sed in tenebris positus sum sicut mortui, qui non amplius vident lumen.
(불가타 성경, 토빗기, 5장10)
memini enim, cum hominem portaret ad Baias Neapoli octaphoro Asiciano machaerophoris centum sequentibus, miros risus nos edere cum ille ignarus sui comitatus repente aperuit lecticam et paene ille timore, ego risu corrui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 8 2:10)
Vulgo tamen sic loquimur, ut dicamus magnum gaudium nos ex illius consulatu aut nuptiis aut ex partu uxoris percepisse, quae adeo non sunt gaudia, ut saepe initia futurae tristitiae sint.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 59 2:3)
Hujus tam egregii et nominatissimi principis adventus fama, ut aures senatorum urbis penetrarat, [0449B] gaudium et jucunditas facta est in universis qui audierant, ac in tubis et omni genere musicorum tam majores quam minores in occursum ejus convenerunt omni honore et gaudio, sicut tantum decebat virum, urbi introducentes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 40:1)
Qui enim plurimis consuevit abundare divitiis multisve suae carnis et mundi gaudiis delectari, si ad inopiae postmodum tenebras elabatur, totus sibi mundus videtur obscurus, nullumque veretur committere crimen, ut fortunam divitiarum recuperare possit amissam, per quas prioribus valeat gaudia similia celebrare, nec excogitari posset in mundo nefas quod committere dubitaret amator, si propter illud ad rerum opulentiam reducatur egestas, unde suum possit enutrire amorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 9:4)
cuius cum Hasdrubal Haedus risum increparet in publico fletu, cum ipse lacrimarum causa esset, si, quem ad modum oris habitus cernitur oculis, inquit, sic et animus intus cerni posset, facile vobis appareret non laeti, sed prope amentis malis cordis hunc quem increpatis risum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 594:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION