라틴어 문장 검색

Ordiamur igitur a sensibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 26:1)
quorum ita clara iudicia et certa sunt, ut, si optio naturae nostrae detur et ab ea deus aliqui requirat contentane sit suis integris incorruptisque sensibus an postulet melius aliquid, non videam quid quaerat amplius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 26:2)
meo autem iudicio ita est maxima in sensibus veritas, si et sani sunt ac valentes et omnia removentur quae obstant et inpediunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 26:6)
quod idem fit in vocibus in odore in sapore, ut nemo sit nostrum qui in sensibus sui cuiusque generis iudicium requirat acrius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 26:8)
Adhibita vero exercitatione et arte, ut oculi pictura teneantur aures cantibus, quis est quin cernat quanta vis sit in sensibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 27:1)
animo iam haec tenemus conprehensa non sensibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 29:4)
ita neque color neque corpus nec veritas nec argumentum nec sensus neque perspicuum ullum relinquitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 46:6)
deinde cum inter inanimum et animal hoc maxime intersit, quod animal agit aliquid (nihil enim agens ne cogitari quidem potest quale sit), aut ei sensus adimendus est aut ea quae est in nostra potestate sita reddenda adsensio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 51:3)
cumque ipsa natura accuratae orationis hoc profiteatur, se aliquid patefacturam quod non appareat, et quo id facilius adsequatur adhibituram et sensus et ea quae perspicua sint, qualis est istorum oratio qui omnia non tarn esse quam videri volunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 60:6)
illud enim dicimus, non eandem esse vim neque integritatem dormientium et vigilantium nec mente nec sensu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 71:3)
' Et alias quidem saepe, si aut in sensibus ipsius est aliqua forte gravitas aut tarditas, aut obscuriora sunt quae videntur, aut a perspiciendo temporis brevitate excluditur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 72:2)
Tune, cum tantis laudibus philosophiam extuleris Hortensiumque nostrum dissentientem commoveris, eam philosophiam sequere quae confundit vera cum falsis, spoliat nos iudicio, privat adprobatione omni, orbat sensibus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 83:3)
visa enim ista cum acriter mentem sensumve pepulerunt accipio iisque interdum etiam adsentior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 89:8)
sensus quidem non obscuros dicit sed tenebricosos (sic enim appellat eos). Is qui hunc maxime est admiratus, Chius Metrodorus initio libri qui est de natura 'nego' inquit 'scire nos sciamusne aliquid an nihil sciamus, ne id ipsum quidem nescire aut scire nos, nec omnino sitne aliquid an nihil sit'.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 99:7)
num ergo is excaecat nos aut orbat sensibus, si parum magnam vim censet in is esse ad ea quae sub eos subiecta sunt iudicanda?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 100:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION