라틴어 문장 검색

qui omnium (de me enim taceo) litteratorum, licet oculi affectent, sic ingenia producis, ut solet aquam terrae visceribus absconditam per atomos bibulas radius extrahere solaris?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Lupo salutem. 9:4)
talia dicentem non ipse immotus Achilles solatur iuratque fidem iurataque fletu spondet et ingentes famulas captumque reversus Ilion et Phrygiae promittit munera gazae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:140)
illa nihil gavisa locis, sed coepta fatigat pectore consilia et sollers pietate magistra longaevum Chirona petit, domus ardua montem perforat et longo suspendit Pelion arcu;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권43)
ille diu campis fluviisque et honore superbo gavisus non colla iugo, non aspera praebet ora lupis dominique fremit captivus inire imperia atque alios miratur discere cursus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권117)
nec turba piarum Scyriadum cessat nimio defigere visu virginis ora novae, quantum cervice comisque emineat quantumque umeros ac pectora fundat, dehinc sociare choros castisque accedere sacris hortantur, ceduntque loco et contingere gaudent, qualiter Idaliae volucres, ubi mollia frangunt nubila, iam longum caeloque domoque gregatae, si iunxit pinnas diversoque hospita tractu venit avis, cunctae primum mirantur et horrent:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권157)
subicit gavisus Ulixes:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권226)
et densa noctis gavisus in umbra tempestiva suis torpere silentia furtis vi potitur votis et toto pectore veros admovet amplexus;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권265)
fragor undique notus tollitur, et thyrsos iterum vibrabat Achilles, ante tamen dubiam verbis solatus amicis:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권268)
"saepe ipse gradu me praepete Chiron, dum velox aetas, campis admissus agebat omnibus, exhaustumque vago per gramina passu laudabat gaudens atque in sua terga levabat."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 2권49)
"duro nec enim ex adamante creati, sed tua turba sumus, clarus de gente Latina est iuvenis, quem patriciis maioribus ortum nobilitas gavisa tulit praesagaque formae protinus c nostro posuit cognomina caelo, hunc egomet tota quondam - tibi dulce - pharetra improbus et densa trepidantem cuspide fixi."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam34)
pandit nitidos domus alta penates claraque gaudentes plauserunt limina cygni.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam64)
fronde virent postes, effulgent compita flammis, et pars immensae gaudet celeberrima Romae.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam103)
nam splendor ab alto defluus et nitidum referentes aera testae monstravere solum, varias ubi picta per artes gaudet humus superatque novis asarota figuris:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, Villa Tiburtina Manilii Vopisci24)
"nunc mecum, Epidauria proles, hinc" ait "i gaudens:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici35)
"nec origo latet, sed luce sequente vincitur et magno gaudet cessisse nepoti."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, soteria Rutili Gallici43)

SEARCH

MENU NAVIGATION