라틴어 문장 검색

nil refert vitreo aequore an de flumine sanguinis tinguat passio martyrem;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Quirini Martyris, Episcopi Ecclesiae Siscianae.4)
"haudquaquam tibi gloria haec est insolita aut nova, calcare fremitum maris prona et flumina sistere."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Quirini Martyris, Episcopi Ecclesiae Siscianae.16)
"haec miracula sunt tuae virtutis, Domine, ut modo suspendar leve praenatans summo gurgite fluminis, cum collo scopulum traham."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Quirini Martyris, Episcopi Ecclesiae Siscianae.19)
"natura simplex pollet unius Dei, et quidquid usquam est una virtus condidit, caelum solumque, vim marini gurgitis, globos dierum noctiumque praesides, ventos, procellas, fulgura, imbres, nubila, septemtriones, Hesperos, aestus, nives, fontes, pruinas et metalla et flumina, praerupta, plana, montium convallia, feras, volucres, reptiles, natatiles, iumenta, pecua, subiugales, beluas, flores, frutecta, germina, herbas, arbores, quae sunt odori, quaeque vernant esui."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1124)
haec eius orsa sequitur inmensus fragor nubis ruentis, nimbus undatim nigro praeceps aquarum flumine ignes obruit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1362)
"eructat amplum vulnus undam sanguinis ferventis, inque texta pontis subditi fundit vaporum flumen et late aestuat."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1428)
per silvas, per saxa ruunt, non ripa retardat fluminis aut torrens oppositus cohibet, prosternunt saepes et cuncta obstacula rumpunt, prona, fragosa petunt, ardua transibunt, scissa minutatim labefacto corpore frusta carpit spinigeris stirpibus hirtus ager.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.34)
"scit Tiberina palus, quae flumine lambitur propinquo, binis dicatum caespitem tropaeis, et crucis et gladii testis, quibus inrigans easdem bis fluxit imber sanguinis per herbas."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Apostolorum Petri et Pauli.5)
"ibimus ulterius qua fert via pontis Hadriani, laevam deinde fluminis petemus."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Apostolorum Petri et Pauli.25)
Sic ait, atque animum pictura pascit inani, multa gemens, largoque umectat flumine voltum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 29:1)
in segetem veluti cum flamma furentibus austris incidit, aut rapidus montano flumine torrens sternit agros, sternit sata laeta boumque labores, praecipitisque trahit silvas, stupet inscius alto accipiens sonitum saxi de vertice pastor.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 13:3)
me, bello e tanto digressum et caede recenti, attrectare nefas, donec me flumine vivo abluero.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 31:20)
cum tibi sollicito secreti ad fluminis undam litoreis ingens inventa sub ilicibus sus triginta capitum fetus enixa iacebit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 17:8)
tum flumina mento praecipitant senis, et glacie riget horrida barba.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 11:9)
At procul ex celso miratus vertice montis adventum sociasque rates occurrit Acestes, horridus in iaculis et pelle Libystidis ursae, Troa Criniso conceptum flumine mater quem genuit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION