라틴어 문장 검색

Et Luna vi priore in Solem, posteriore in lineam ST trahitur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 50:8)
Ea autem rarefactione vaporem perpetuo dilatatum diffundi tandem & spargi per coelos universos, deinde paulatim in Planetas per gravitatem suam attrahi & cum eorum Atmosphaeris misceri rationi consentaneum videtur.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 41 51:6)
"hinc trahe quae dicis mensasque relinque Mycenis cum capite et pedibus plebemque prandia notis."
(페르시우스, 풍자, satire 57)
hic ego centenas ausim deposcere fauces, ut quantum mihi te sinuoso in pectore fixi, voce traham pura, totumque hoc verba resignent quod latet arcana non enarrabile fibra.
(페르시우스, 풍자, satire 510)
nam et luctata canis nodum abripit, at tamen illi, cum fugit, a collo trahitur pars longa catenae.
(페르시우스, 풍자, satire 5103)
Itaque ex turpissima lite in risum diffusi pacatius ad reliqua secessimus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 10:5)
Iam Psyche puellae caput involverat flammeo, iam embasicoetas praeferebat facem, iam ebriae mulieres longum agmen plaudentes fecerant thalamumque incesta exornaverant veste, cum Quartilla quoque iocantium libidine accensa et ipsa surrexit correptumque Gitona in cubiculum traxit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 26:1)
Me quoque ad idem spectaculum lenta manu traxit, et quia considerantium cohaeserant vultus, quicquid a spectaculo vacabat, commovebat obiter labra et me tanquam furtivis subinde osculis verberabat . . . . | Abiecti in lectis sine metu reliquam exegimus noctem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 26:4)
Diffusus hac contentione Trimalchio amici inquit et servi homines sunt et aeque unum lactem biberunt, etiam si illos malus fatus oppressit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 71:1)
Itaque cum hora paene tota per omnes scrupos gastrarumque eminentium fragmenta traxissemus cruentos pedes, tandem expliciti acumine Gitonis sumus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 79:3)
Iam decima maestos inter ancipites metus Phrygas obsidebat messis et vatis fides Calchantis atro dubia pendebat metu, cum Delio profante caesi vertices Idae trahuntur scissaque in molem cadunt robora, minacem quae figurarent equum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:3)
Invadunt virum iam morte pasti membraque ad terram trahunt.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:26)
Anus praecipue lippa, sordidissimo praecincta linteo, soleis ligneis imparibus imposita, canem ingentis magnitudinis catena trahit instigatque in Eumolpon.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 95:13)
magistratus ultimo repulsi abierunt, complorataque singularis exempli femina ab omnibus quintum iam diem sine alimento trahebat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 111:4)
Inicio ego phrenitico manum iubeoque Gitona accedere et in terram trahere poetam mugientem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 115:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION