라틴어 문장 검색

sed utrum Aravisci in Pannoniam ab Osis, Germanorum natione, an Osi ab Araviscis in Germaniam commigraverint, cum eodem adhuc sermone institutis moribus utantur, incertum est, quia pari olim inopia ac libertate eadem utriusque ripae bona malaque erant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 28장 3:1)
utraeque nationes usque ad Oceanum Rheno praetexuntur ambiuntque immensos insuper lacus et Romanis classibus navigatos.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 34장 1:3)
veterisque famae lata vestigia manent, utraque ripa castra ac spatia, quorum ambitu nunc quoque metiaris molem manusque gentis et tam magni exitus fidem.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 37장 1:2)
Gnaeus Iulius Agricola, vetere et inlustri Foroiuliensium colonia ortus, utrumque avum procuratorem Caesarum habuit, quae equestris nobilitas est.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 4장 1:1)
eademque utriusque rei causa, multus umor terrarum caelique.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 12장 5:3)
Consularium primus Aulus Plautius praepositus ac subinde Ostorius Scapula, uterque bello egregius:
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 14장 1:1)
ultro quin etiam erupere, et fuit atrox in ipsis portarum angustiis proelium, donec pulsi hostes, utroque exercitu certante, his, ut tulisse opem, illis, ne eguisse auxilio viderentur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 26장 3:3)
ceterum utraque caedes sinistre accepta, et inviso semel principi seu bene seu male facta parem invidiam adferebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 7장4)
ante aedem divi Iulii iacuit primo ictu in poplitem, mox ab Iulio Caro legionario milite in utrumque latus transverberatus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 42장3)
erant qui Vespasianum et arma Orientis augurarentur, et ut potior utroque Vespasianus, ita bellum aliud atque alias cladis horrebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 50장8)
multi in utroque exercitu sicut modesti quietique ita mali et strenui.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 52장7)
addita utrique Germanorum auxilia, e quibus Vitellius suas quoque copias supplevit, tota mole belli secuturus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 61장5)
Otho, revocatis quos Galba miserat legatis, rursus ad utrumque Germanicum exercitum et ad legionem Italicam easque quae Lugduni agebant copias specie senatus misit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 74장3)
utrisque frustra fuit, Vitellianis inpune, per tantam hominum multitudinem mutua ignorantia fallentibus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 75장4)
et stetit domus utraque, sub Othone incertum an metu:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 75장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION