라틴어 문장 검색

siqua tamen nobis, ut nunc quoque, sumpta tabella est, inque suos volui cogere verba pedes, carmina nulla mihi sunt scripta, aut qualia cernis, digna sui domini tempore, digna loco.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1213)
si liceat, nulli cognitus esse velim, an quia cesserunt primo bene carmina, suades scribere, successus ut sequar ipse meos?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1217)
nil mihi debebat cum versibus amplius esse, cum fugerem merito naufragus omne fretum, at, puto, si demens studium fatale retemptem, hic mihi praebebit carminis arma locus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1220)
nec tamen, ut verum fatear tibi, nostra teneri a componendo carmine Musa potest.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 1225)
carmina sanctorum resonant iam sola virorum triplice concentu regem laudantia caeli, qui mare, qui terras, qui lucida sidera fecit, ignibus et mediis securos texit alumnos.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 359)
"maius, rex optime, maius numen nescio quod nostris intervenit aris quam sufferre queant spumantia cymbia lacte, caesarum sanguis pecudum, verbena, coronae, accitas video longe dispergier umbras, territa Persephone vertit vestigia retro extinctis facibus, tracto 1 fugitiva flagello, nil agit arcanum murmur, nil Thessala prosunt carmina, turbatos revocat nulla hostia manes, nonne vides ut turibulis frigentibus ignis marceat, ut canis pigrescat pruna favillis?"
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3151)
nil est dulcius ac magis saporum, nil quod plus hominem iuvare possit, quam vatis pia praecinentis orsa.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum37)
fit procellosum mare, tum causa tanti quaeritur periculi, sors in fugacem missa vatem decidit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium25)
Da, puer, plectrum, choreis ut canam fidelibus dulce carmen et melodum, gesta Christi insignia, hunc Camena nostra solum pangat, hunc laudet lyra.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae1)
ecce, quem vates vetustis concinebant saeculis, quem prophetarum fideles paginae spoponderant, emicat promissus olim:
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae9)
iam quid plebicolas percurram carmine Gracchos, iure potestatis fultos et in arce senatus praecipuos, simulacra deum iussisse revelli cumque suis pariter lictoribus omnipotenti suppliciter Christo se consecrasse regendos?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권172)
ferat fastidia carmen.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권195)
Idalias nisi forte rosas, laurum citharoedi vatis, silvicolae calamos arcumque puellae dedere servitio calcataque sacra domare difficilis operis fuit inmensique laboris.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2187)
approbat tamen Deus pedestre carmen et benignus audit.
(프루덴티우스, Epilogus, Epilogus4)
num propter lyricae modulamina vana puellae nervorumque sonos et convivale calentis carmen nequitiae patulas Deus addidit aures perque cavernosos iussit penetrare meatus vocis iter?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 185)

SEARCH

MENU NAVIGATION