라틴어 문장 검색

Sed cum in obsidione perseverasset, oppidani desperata salute ignem subiecere tectis seque аc liberos coniugesque, incendio cremant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 4장 7:3)
Hinc certiorem spem salutis eius in castra rettulerunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 33:3)
"adventu magis hostium, ut iam in vallo consisterent, sollicitos esse quam cura salutis tuae, ut nunc est, tibi vilis?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 6장 9:3)
Iamque confusis vocibus flentes eum orabant, ut tandem ex satietate laudi modum faceret ac saluti suae id est publicae parceret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 6장 11:2)
"o fidissimi piissimique civium atque amicorum, grates ago habeoque non solum eo nomine, quod hodie salutem meam vestrae praeponitis, sed quod a primordiis belli nullum erga me benivolentiae pignus atque indicium omisistis, adeo ut confitendum sit numquam mihi vi tam meam fuisse tam caram, quam esse coepit, ut vobis diu frui possim."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 6장 13:3)
"Verum ego, qui non annos meos, sed victorias numero, si munera fortunae bene conputo, diu vixi."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 6장 13:9)
Praeter spem suam Biton praesenti periculo ereptus paulo post est insidiatus auctoribus salutis suae.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 8:1)
Sed non ut prima specie laeta victoria, ita eventu quoque fuit:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 8장 24:1)
Nec repertis pervicit cupido visendi Oceanum adeundique terminos mundi sine regionis peritis flumini ignoto caput suum totque fortissimorum virorum salutem permittere:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 1:2)
Iamque nox adpetebat, et regem quoque desperatio salutis aegritudine adfecerat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 26:1)
Plaususque militum nauticorumque insperatam salutem inmodico celebrantium gaudio litoribus ripisque resonabat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 9장 29:1)
quippe agmen raptim agebatur tantum singulis ad spem salutis ipsos proficere credentibus, quantum itineris festinando praeciperent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 10장 19:4)
Rex cognita causa pronuntiavit ab accusatoribus unum et id maximum crimen esse praeteritum, desperationem salutis suae:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 8:1)
Hi in paribus delictis eandem facinorum poenam veriti ad mercennariorum militum fidem confugerunt illorum manibus, si ad supplicium poscerentur, se tutaturi aut pecunia, quanta poterat, coacta fuga salutem petiverunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 50:4)
Adeo ille exercitus, tot divitissimarum gentium victor, plus tamen victoriae quam praedae deportavit ex Asia.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 2장 13:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION