라틴어 문장 검색

Igitur eo intentior ad victoriam niti, omnibus modis festinare, cauere tamen, necubi hosti opportunus fieret, meminisse post gloriam invidiam sequi.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 55장5)
Igitur equitatum omnem ad castra propere misit ac statim C. Marium cum cohortibus sociorum, eumque lacrimans per amicitiam perque rem publicam obsecrat, ne quam contumeliam remanere in exercitu victore neue hostis inultos abire sinat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 58장9)
industria, probitas, militiae magna scientia, animus belli ingens domi modicus, libidinis et divitiarum victor, tantummodo gloriae auidus.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 63장5)
veriti, ne mox victos victoresque defessos alius aggrederetur, per indutias sponsionem faciunt, uti certo die legati domo proficiscerentur:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 79장8)
Quam rem alii in superbiam vertebant, alii bonum ingenium contumelia accensum esse, multi quod iam parta victoria ex manibus eriperetur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 82장6)
incipere cuiuis etiam ignavo licere, deponi cum victores uelint.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 83장5)
victoria, praeda, laus.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장90)
Atque illi felicissimo omnium ante civilem victoriam numquam super industriam fortuna fuit, multique dubitauere, fortior an felicior esset.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 95장7)
et ipsi duces feroces, quia non fugerant, pro victoribus agere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 98장8)
neque tamen victoria socors aut insolens factus, sed pariter atque in conspectu hostium quadrato agmine incedere.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 100장3)
At Iugurtha, dum sustentare suos et prope iam adeptam victoriam retinere cupit, circumventus ab equitibus, dextra sinistraque omnibus occisis solus inter tela hostium vitabundus erumpit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 101장12)
At si forte in manus hostium incideris, victor te duci iubebit;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 9:1)
Ipsam hostis sui victoriam vicit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 19:2)
Si faceremus, quod fecit Hannibal, ut interrupto cursu rerum omissoque bello fovendis corporibus operam daremus, nemo non intempestivam desidiam victori quoque, nedum vincenti, periculosam merito reprehenderet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 51 7:1)
Ceterum bona quaedam prima existimat, ad quae ex proposito venit, tamquam victoriam, bonos liberos, salutem patriae.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 36:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION