라틴어 문장 검색

L. Valerius Flaccus et M. Porcius Cato consules idibus Martiis, quo die magistratum inierunt, de provinciis cum ad senatum rettulissent, patres censuerunt, quoniam in Hispania tantum glisceret bellum ut iam consulari et duce et exercitu opus esset, placere consules Hispaniam citeriorem Italiamque provincias aut comparare inter se aut sortiri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 520:1)
provinciis ita distributis consules, priusquam ab urbe proficiscerentur, ver sacrum ex decreto pontificum iussi facere, quod A. Cornelius Mammula praetor voverat de senatus sententia populique iussu Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 530:1)
cum diu disceptatum esset, utrum satis iam causae videretur, cur decerneretur bellum, an permitterent T. Quinctio, quod ad Nabim Lacedaemonium attineret, faceret, quod e re publica censeret esse, permiserunt, eam rem esse rati, quae maturata dilatave non ita magni momenti ad summam rem publicam esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 542:1)
Carthaginienses responderunt quidquid aequum censuissent Romani, facturos esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 585:1)
quid enim nunc aliud per vias et compita faciunt quam rogationem tribunorum plebi suadent, quam legem abrogandam censent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 21:1)
quam causam fuisse censetis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 40:4)
ego nullo modo abrogandam legem Oppiam censeo;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 54:1)
quid muliercularum censetis, quas etiam parva movent?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 95:2)
patiendum huic infirmitati est, quodcumque vos censueritis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 102:3)
sociis spem pro re ostentandam censet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 145:2)
refero enim ad vos utrum Argos, sicut scitis ipsi, ab Nabide occupatos pati velitis sub dicione eius esse, an aequum censeatis nobilissimam vetustissimamque civitatem, in media Graecia sitam, repeti in libertatem et eodem statu quo ceteras urbes Peloponnesi et Graeciae esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 254:1)
de hac re vos consulo, staturus eo quod plures censueritis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 257:2)
consilio advocato cum omnes dandum colloquium censuissent, dies locusque constituitur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 350:1)
quid tandem censes in Argivis, qui insontes publici consilii sint, facturos?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 381:3)
itaque, ne aut repente trepidetis aut rem inchoatam turpiter destituatis, scribendum ante vestris civitatibus censeo explorandumque quid quaeque animi, quid virium habeat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 414:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION