라틴어 문장 검색

Antoniam quoque et Octaviam sorores eius attinuit, et cunctos aditus custodiis clauserat, crebroque vulgabat ire in melius valetudinem principis, quo miles bona in spe ageret tempusque prosperum ex monitis Chaldaeorum adventaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 68장3)
quod postquam Corbuloni cognitum est, ire praefectum cohortis Arrium Varum et reciperare obsides iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 9장4)
ferebaturque degrediente eo magna prosequentium multitudine non absurde dixisse, ire Pallantem ut eiuraret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 14장3)
ituram cum illo in castra;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 14장8)
haec Iturius et Calvisius Atimeto, Domitiae Neronis amitae liberto, aperiunt - qui laetus oblatis (quippe inter Agrippinam et Domitiam infensa aemulatio exercebatur) Paridem histrionem, libertum et ipsum Domitiae, impulit ire propere crimenque atrociter deferre.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 19장6)
Sic lenito principis metu et luce orta itur ad Agrippinam ut nosceret obiecta dissolveretque vel poenas lueret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 21장1)
Rex sive fraudem suspectans, quia plura simul in loca ibatur, sive ut commeatus nostros Pontico mari et Trapezunte oppido adventantis interciperet, propere discedit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 39장1)
in cornibus pedes sagittarius et cetera manus equitum ibat, productiore cornu sinistro per ima collium, ut, si hostis intravisset, fronte simul et sinu exciperetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 40장5)
saepe auditus est consurgens e convivio Caesaris, se quidem ire ad illam, sibi concessam dictitans nobilitatem pulchritudinem, vota omnium et gaudia felicium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 46장2)
ituram quoquo terrarum, ubi audiret potius contumelias imperatoris quam viseret periculis eius immixta.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 1장7)
iret propere duceretque promptissimos ad iussa.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 7장12)
iret intrepidus et venerationem sui coram experiretur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 13장3)
an iustitiam auctum iri et decurias equitum egregium iudicandi munus expleturos, si fractos sonos et dulcedinem vocum perite audissent?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 20장8)
Sententiae Cassii ut nemo unus contra ire ausus est, ita dissonae voces respondebant numerum aut aetatem aut sexum ac plurimorum indubiam innocentiam miserantium:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 45장1)
Libertas Thraseae servitium aliorum rupit et postquam discessionem consul permiserat, pedibus in sententiam eius iere, paucis exceptis, in quibus adulatione promptissimus fuit A. Vitellius, optimum quemque iurgio lacessens et respondenti reticens, ut pavida ingenia solent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 49장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION