라틴어 문장 검색

item sociis et Latino nomini, magistratibus legatisque eorum, qui milites dare debebant, edixit ut in Capitolio se adirent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 627:1)
cum milites qui in legionibus urbanis erant frequentes tribunos plebei adissent, uti causas cognoscerent eorum, quibus aut emerita stipendia aut morbus causae essent, quo minus militarent, eam rem litterae Ti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 631:1)
horum prodigiorum causa decemviri libros adire iussi, et novemdiale sacrum factum, et supplicatio indicta est atque urbs lustrata.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 89:1)
eo tempore legati Romani P. Sulpicius et P. Villius, qui ad Antiochum, sicut ante dictum est, missi erant, iussi prius Eumenem adire Elaeam venere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 146:1)
minimum operae in Achaeis adeundis consumpserunt, quos, quia Nabidi infesti erant, ad cetera quoque satis fidos censebant esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 354:1)
multitudo avida novandi res Antiochi tota erat, et ne admittendos quidem in concilium Romanos censebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 385:1)
Epirotae Romam missi senatum adierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 406:1)
eorum prodigiorum causa libros Sibyllinos ex senatus consulto decemviri cum adissent, renuntiaverunt ieiunium instituendum Cereri esse, et id quinto quoque anno servandum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 422:1)
Corcyram, quam primam Graeciae civitatium adiit, cum venisset, percunctatus de statu belli - necdum enim omnia in Graecia perpacata erant - et ubi classis Romana esset, postquam audivit circa Thermopylarum saltum in statione consulem ac regem esse, classem Piraei stare, maturandum ratus omnium rerum causa, pergit protinus navigare Peloponnesum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 470:1)
celeriter auctoribus Atheniensibus frequens ab Hypata legatio Aetolorum venit, et spem pacis eis sermo etiam Africani, quem priorem adierunt, auxit, commemorantis multas gentes populosque in Hispania prius, deinde in Africa in fidem suam venisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 61:1)
C. Livius cum duabus quinqueremibus Romanis et quattuor quadriremibus Rhodiis et duabus apertis Zmyrnaeis in Lyciam est missus, Rhodum prius iussus adire et omnia cum iis communicare consilia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 173:1)
ipse Attalum adit et in animo sibi esse dixit hostium stationem temptare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 226:2)
vix suas quisque noscere aut adire prae tumultu poterat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 333:1)
statuit tamen non prius consulem adire quam P. Scipionem, et ita mandatum ab rege erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 386:1)
ob haec cum adventum P. Scipionis legatus expectasset, ubi is venit, consulem adit petitque ut mandata audiret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 391:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION