라틴어 문장 검색

et perfecta utraque res esset, ni tribuni se in omnia simul consulere plebem dixissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 411:2)
est aliquis, qui se inspici, aestimari fastidiat, qui certos sibi uni honores inter dimicantes competitores aequum censeat esse, qui se arbitrio vestro eximat, qui vestra necessaria suffragia pro voluntariis et serva pro liberis faciat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 443:1)
post tanti prodigii procurationem eodem anno de Hernicis consultus senatus cum fetiales ad res repetendas nequiquam misisset, primo quoque die ferendum ad populum de bello indicendo Hernicis censuit, populusque id bellum frequens iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 55:1)
nam se quidem nihil non arbitrio imperatoris acturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 137:1)
proinde ut aut de vestris futuris sociis atque amicis aut nusquam ullis futuris nobis consulite.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 326:3)
summotis deinde legatis cum consultus senatus esset, etsi magnae parti urbs maxima opulentissimaque Italiae, uberrimus ager marique propinquus ad varietates annonae horreum populi Romani fore videbatur, tamen tanta utilitate fides antiquior fuit, responditque ita ex auctoritate senatus consul.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 327:1)
cum de postulatis Samnitium T. Aemilius praetor senatum consuluisset reddendumque iis foedus patres censuissent, praetor Samnitibus respondit nec quo minus perpetua cum eis amicitia esset per populum Romanum stetisse, nec contradici quin, quoniam ipsos belli culpa sua contracti taedium ceperit, amicitia de integro reconcilietur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 13:1)
quod ad Sidicinos attineat, nihil intercedi quo minus Samniti populo pacis bellique liberum arbitrium sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 15:1)
voltis crudeliter consulere in deditos victosque?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 199:1)
nostrum fuit efficere ut omnium rerum vobis ad consulendum potestas esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 202:1)
senatus de Vitruvio Privernatibusque consultus consulem Plautium dirutis Priverni muris praesidioque valido imposito ad triumphum accersit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 290:1)
itaque universi Herennium Pontium, patrem imperatoris, per litteras consulendum censent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 32:3)
is ubi accepit ad furculas Caudinas inter duos saltus clausos esse exercitus Romanos, consultus ab nuntio filii censuit omnes inde quam primum inviolatos dimittendos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 34:1)
quae ubi spreta sententia est iterumque eodem remeante nuntio consulebatur, censuit ad unum interficiendos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 35:1)
nec a me nunc quisquam quaesiverit quid ita spoponderim, cum id nec consulis ius esset nec illis spondere pacem quae mei non erat arbitrii, nec pro vobis qui nihil mandaveratis possem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 129:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION