라틴어 문장 검색

Hispaniae ipsos lugebant desiderabantque duces, Gnaeum magis, quod diutius praefuerat iis priorque et favorem occupaverat et specimen iustitiae temperantiaeque Romanae primus dederat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 529:1)
quia et quod ad supplicium attinet Campanorum et pleraque alia de Flacci unius sententia acta erant, mortuum Ap.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 221:1)
Romani patres perfuncti quod ad Capuam attinebat cura, C. Neroni ex iis duabus legionibus quas ad Capuam habuerat sex milia peditum et trecentos equites quos ipse legisset et socium Latini nominis peditum numerum parem et octingentos equites decernunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 235:1)
et quod ad Siciliam attinet eo anno debellatum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 577:2)
postero die luce prima, cum senatus in forum citari coeptus esset, desiderati, bonaque eorum venierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 369:1)
itaque quod ad universos vos attinet, si erroris paenitet, satis superque poenarum habeo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 440:1)
quod ad expeditionem attineat quae instet, immemorem esse rerum suarum gestarum qui id bellum ducat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 475:1)
M. Atilium captum in Africa commemorat, tamquam M. Atilius primo accessu ad Africam offenderit, neque recordatur illi ipsi tam infelici imperatori patuisse tamen portus Africae, et res egregie primo anno gessisse et, quantum ad Carthaginienses duces adtinet, invictum ad ultimum permansisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 661:2)
ea ab Gallis desideraret quibus occulte adiuvari posset:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 78:3)
ceterum duplex fama est quod ad Pleminium attinet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 293:1)
Scipionem, velut iam debellato quod ad Syphacem Carthaginiensesque attineret, Uticae oppugnandae intentum iamque machinas admoventem muris avertit fama redintegrati belli;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 87:1)
per eosdem forte dies cum Laelius et Masinissa quinto decimo ferme die in Numidiam pervenissent, Maesulii, regnum paternum Masinissae, laeti ut ad regem diu desideratum concessere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 132:1)
"quod ad me attinet, iam aetas senem in patriam revertentem, unde puer profectus sum, iam secundae, iam adversae res ita erudierunt ut rationem sequi quam fortunam malim;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 391:1)
quod ad me attinet, et humanae infirmitatis memini et vim Fortunae reputo et omnia quaecumque agimus subiecta esse mille casibus scio;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 418:1)
quod ad Hispanias attineret, aliquot annos iam ibi L. Cornelium Lentulum et L. Manlium Acidinum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 547:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION