라틴어 문장 검색

hodieque quotmensibus magistratus in eum locum proficiscitur et ei sacrificium facit, et si non fecerit, poena tenetur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 2장77)
cuius ob avspicium invidiose Turni auspiciis inputat quod tantus periit exercitus, ac si diceret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3471)
contione prohibitus a magistratu reum facit magistratum iniuriarum.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 5, Raptus in veste muliebri.7)
Minoribus creatis magistratibus, tributis comitiis magistratus, sed iustus curiata datur lege;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XV 5:12)
Omitto nostros, qui nihil in bello sine extis agunt, nihil sine auspiciis domi [habent auspicia];
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 138:4)
sed vides consules, vides reliquos magistratus, si isti magistratus, vides languorem bonorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 6 4:6)
Maiora autem dicuntur auspicia habere, quia eorum auspicia magis rata sunt quam aliorum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XV 8:1)
sed vides magistratus, si quidem illi magistratus, vides tamen tyranni satellites in imperiis, vides eiusdem exercitus, vides in latere veteranos, quae sunt εὐρίπιστα omnia, eos autem qui orbis terrae custodiis non modo saepti verum etiam magni esse debebant tantum modo laudari atque amari sed parietibus contineri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVARTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 5 4:4)
nimium in ordinem se ipsum cogere et volgari cum privatis non tam properantis abire magistratu quam viam ad continuandum magistratum quaerentis esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 373:3)
nec privatum auspicia sequi, nec sine auspiciis profectum in externo ea solo nova atque integra concipere posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 8:1)
ibi 'da pater augurium', hic 'me si fata meis paterentur ducere vitam auspiciis'. alii 'auspiciis' potestate, ut paribusque regamus auspiciis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 34013)
qua re non iniuria, quo magistratu munitae leges sunt, eius magistratus corpus legibus vallatum esse voluerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 21장 1:4)
auspiciis hanc urbem conditam esse, auspiciis bello ac pace domi militiaeque omnia geri, quis est qui ignoret?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 445:4)
sed idem illi qui tum fugientem patrem meum, qui L. Lentulum, qui Pompeium, qui ceteros viros clarissimos non receperunt, idem tamquam aliquo fato et nunc aut magistratum gerunt aut eos qui sunt in magistratu in sua habent potestate ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS: AD C. CASSIVM ET CETEROS, letter 14 4:7)
igitur cum Sulpicius abdicasset se magistratu censores alii vitio creati non gesserunt magistratum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 286:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION