라틴어 문장 검색

Cari sunt parentes, cari liberi, propinqui, familiars, sed omnes omnium caritates patria una complexa est, pro qua quis bonus dubitet mortem oppetere, si ei sit profuturus?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 75:2)
eodem anno Agrippa Menenius moritur, vir omni in vita pariter patribus ac plebi carus, post secessionem carior plebi factus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 365:1)
cara mihi ante alias ante omnes cara, omnium carissima, ut o felix una ante alias.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5371)
Vale igitur, mi Cicero, tibique persuade esse te quidem mihi carissimum, sed multo fore cariorem, si talibus monitis praeceptisque laetabere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 156:5)
illi carus ego et per me carissima Roma dicitur, et sine me dulcia regna negat.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 8b8)
nunc conscientia spretorum et Capitolium et sollemnem votorum nuncupationem fugisse, ne die initi magistratus Iovis optimi maximi templum adiret, ne senatum invisus ipse et sibi uni invisum videret consuleretque, ne Latinas indiceret Iovique Latiari sollemne sacrum in monte faceret,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 677:2)
hic matres quia scit ad aliquid haec nomina pertinere, non addidit 'deflebant filios aut maritos aut fratres'. cara pectora id est [caros] fratres desiderantium, ut cari stat cura parentis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2151)
acerbitas in dilectu non damno modo civium sed etiam laceratione corporum lata, partim virgis caesis qui ad nomina non respondissent, partim in vincula ductis, invisa erat, et ante omnia invisum ipsum ingenium atrox cognomenque Imperiosi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 34:1)
invisum hoc detrude caput sub tartara telo invisum quidem est hoc et odiosum caput, verum misericordiae genus est, si me etiam iratus interimas.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 4941)
Quamquam quid est, quod magis perspicuum sit, non modo carum sibi quemque, verum etiam vehementer carum esse?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 42:1)
ne multa, omnis suos, etiam quibus irascitur crebrius, tamen caros habet, me quidem se ipso cariorem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 11 2:5)
quid enim iucundius quam uxori tam carum esse, ut propter hoc tibi carior fias ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 5:2)
Quinti, si tibi vis oculos debere Catullum aut aliud si quid carius est oculis, eripere ei noli multo quod carius illi est oculis seu quid carius est oculis.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 821)
invisum fatis genvisti si natus ex diis, invisus est fatis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3241)
sum quoque, care, tuis defensus viribus absens - scis carum veri nominis esse loco - multaque praeterea manifesti signa favoris pectoribus teneo non abitura meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 56)

SEARCH

MENU NAVIGATION