라틴어 문장 검색

Respexistis ad amplius, et ecce factum est minus; et intulistis in domum, et exsufflavi illud. Quam ob causam?, dicit Dominus exercituum. Quia domus mea deserta est, et vos festinatis unusquisque in domum suam.
(불가타 성경, 하까이서, 1장9)
et dicitis: "Quam ob causam?". Quia Dominus testificatus est inter te et uxorem adulescentiae tuae, cui tu factus es infidelis; et haec particeps tua et uxor foederis tui.
(불가타 성경, 말라키서, 2장14)
Nunc vero reminiscor malorum, quae feci in Ierusalem, unde et abstuli omnia vasa aurea et argentea, quae erant in ea, et misi auferre habitantes Iudam sine causa.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 6장12)
et nemo habebit potestatem agere et perturbare aliquem illorum de omni causa.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장35)
Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviandi causa suscepimus, non facilem laborem, immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris assumpsimus.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 2장26)
Et, amotis his, quae humanitatis causa Iudaeis a regibus fuerant constituta per Ioannem patrem Eupolemi, qui apud Romanos de amicitia et societate functus est legatione, et legitima civium iura destituens, pravos mores innovabat.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장11)
cum vero exactionem faceret Sostratus, qui arci erat praepositus, nam ad hunc exactio vectigalium pertinebat. Quam ob causam utrique a rege sunt advocati;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장28)
Ob quam causam non solum Iudaei, sed multi quoque ex aliis nationibus indignabantur et moleste ferebant de nece viri iniusta.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장35)
Quam ob causam multos quidem vulneraverunt, quosdam autem et prostraverunt, omnes vero in fugam compulerunt; ipsum vero sacrilegum secus aerarium interfecerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장42)
Et cum venisset rex Tyrum, apud ipsum causam egerunt missi tres viri a senatu.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장44)
Et Menelaum quidem universae malitiae reum criminibus absolvit; miseros autem, qui etiam si apud Scythas causam dixissent, innocentes iudicarentur, hos morte damnavit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장47)
Cito ergo iniustam poenam dederunt, qui pro civitate et populo et sacris vasis causam prosecuti sunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장48)
nam erat ante sabbatum, quam ob causam non perseveraverunt insequentes eos.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 8장26)
Si igitur in negotiis benevolentiam conservaveritis, et deinceps bonorum vobis causa esse tentabo.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장19)
Invenerunt autem sub tunicis uniuscuiusque interfectorum donaria idolorum, quae apud Iamniam fuerunt, a quibus lex prohibet Iudaeos. Omnibus ergo manifestum factum est ob hanc causam eos corruisse.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장40)

SEARCH

MENU NAVIGATION