라틴어 문장 검색

consuli deinde, cui Graecia provincia decreta erat, ad eum exercitum, quem a M'. Acilio - duae autem legiones erant - accepturus esset, in supplementum addita peditum civium Romanorum tria milia, equites centum, et socium Latini nominis quinque milia, equites ducenti;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 14:1)
C. Atinium Labeonem provinciam Siciliam exercitumque a M. Aemilio accipere placuit et in supplementum scribere ex ipsa provincia, si vellet, peditum duo milia et centum equites.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 20:2)
L. Aemilius, cui maritima provincia erat, viginti naves longas et socios navales a M. Iunio praetore superioris anni accipere iussus et scribere ipse mille navales socios, duo milia peditum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 22:1)
per eosdem dies principes Aetolorum tres et quadraginta, inter quos Damocritus et frater eius erant, ab duabus cohortibus missis a M'. Acilio Romam deducti et in Lautumias coniecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 33:1)
legati ab Ptolomaeo et Cleopatra regibus Aegypti gratulantes, quod M'. Acilius consul Antiochum regem Graecia expulisset, venerunt adhortantesque, ut in Asiam exercitum traicerent:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 34:1)
et soluta obsidione Amphissae M'. Acilius tradito consuli exercitu provincia decessit, et consul ab Amphissa Thessaliam repetit, ut per Macedoniam Thraeciamque duceret in Asiam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 70:1)
ibi M. Aemilius frater praetoris decessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 247:1)
praeerat castris M. Aemilius tribunus militum, M. Lepidi filius, qui post paucos annos pontifex maximus factus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 487:1)
dum haec in Asia geruntur, duo fere sub idem tempus cum triumphi spe proconsules de provinciis Romam redierunt, Q. Minucius ex Liguribus, M'. Acilius ex Aetolia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 529:1)
creati M. Atilius Serranus L. Valerius P. F. Flaccus L. Valerius C. F. Tappo.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 539:1)
haec qui nuntiarent Romam, A. Terentium Varronem et M. Claudium Lepidum ab A. Cornelio propraetore ex Aetolia esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 554:1)
senatus consultum in M'. Acilii sententiam, qui Antiochum Aetolosque devicerat, factum est ut Aetoli eo die iuberentur proficisci ab urbe et intra quintum decimum diem Italia excedere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 564:1)
nam, praeterquam quod magistratus annui subrogandi essent, censores quoque placere creari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 573:1)
Postumius Albinus urbanam et inter peregrinos, M. Sempronius Tuditanus Siciliam, Q. Fabius Pictor, flamen Quirinalis, Sardiniam, Q. Fabius Labeo classem, L. Plautius Hypsaeus Hispaniam citeriorem, L. Baebius Dives Hispaniam ulteriorem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 574:4)
prorogatum et P. Iunio propraetori in Etruria cum eo exercitu, qui in provincia esset, et M. Tuccio propraetori in Bruttiis et Apulia.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 579:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION