라틴어 문장 검색

si Milonem times, si hunc de tua vita nefarie aut nunc cogitare aut molitum aliquando aliquid putas, si Italiae dilectus, ut non nulli conquisitores tui dictitarunt, si haec arma, si Capitolinae cohortes, si excubiae, si vigiliae, si delecta iuventus quae tuum corpus domumque custodit contra Milonis impetum armata est, atque illa omnia in hunc unum constituta, parata, intenta sunt, magna in hoc certe vis et incredibilis animus et non unius viri vires atque opes iudicantur, si quidem in hunc unum et praestantissimus dux electus et tota res publica armata est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 25장 1:3)
addit haec, quae certe vera sunt, fortis et sapientis viros non tam praemia sequi solere recte factorum quam ipsa recte facta;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 밀로 변호문, 35장 2:3)
ergo istis legibus quas recitasti certe non potuit istius familia servos M. Tulli occidere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 20장 3:9)
illud quoque nobis accedit incommodum, quod M. Iunius, qui hanc causam aliquotiens apud te egit, homo et in aliis causis exercitatus et in hac multum ac saepe versatus, hoc tempore abest nova legatione impeditus, et ad me ventum est qui, ut summa haberem cetera, temporis quidem certe vix satis habui ut rem tantam, tot controversiis implicatam, possem cognoscere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 1장 3:1)
certe aut apud te et hos qui tibi adsunt veritas valebit, aut ex hoc loco repulsa vi et gratia locum ubi consistat reperire non poterit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 1장 5:2)
quod si probari nemini potest, illud certe probari omnibus necesse est, defensum esse iudicio absentem Quinctium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 20장 3:1)
ac video hanc primam ingressionem meam non ex oratoriis disputationibus ductam sed e media philosophia repetitam, et eam quidem cum antiquam tum subobscuram aut reprehensionis aliquid aut certe admirationis habituram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 3장 2:1)
quae in veritate causarum et rarius multo facimus et certe occultius.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 12장 1:2)
si enim eloquentia nulla sine hac, haec autem sine eloquentia tanta est, certe plurimum in dicendo potest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 17장 3:3)
Quibus exceptis sic utetur sale et facetiis, ut ego ex istis novis Atticis talem cognoverim neminem, cum id certe sit vel maxime Atticum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 26장 3:3)
nec quicquam est aliud dicere nisi omnis aut certe plerasque aliqua specie inluminare sententias:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 39장 3:4)
' certe, si quasi in ludo;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 42장 2:2)
Quod cum animos hominum aurisque pepulisset, ut intellegi posset id quod casus effudisset cecidisse iucunde, notandum certe genus atque ipsi sibi imitandi fuerunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 53장 1:3)
Apud alios autem et Asiaticos maxime numero servientes inculcata reperias inania quaedam verba quasi complementa numerorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 69장 1:6)
non enim magnitudo animi cruciabatur eius a Poenis, non gravitas, non fides, non constantia, non ulla virtus, non denique animus ipse, qui tot virtutum praesidio tantoque comitatu, cum corpus eius caperetur, capi certe ipse non potuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon II, 1장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION