라틴어 문장 검색

Sive illi senectus longa contigit sive citra senectutem finitus est, eadem mensura summi boni est, quamvis aetatis diversa sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 26:6)
Haec quamvis latius exsecutus essem priore epistula, constrinxi et breviter percucurri.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 26:5)
Interdum ex re pulcherrima magnum gaudium etiam exiguo tempore ac brevi capitur, et quamvis fructus operis peracti nullus ad defunctum exemptumque rebus humanis pertineat, ipsa tamen contemplatio futuri operis iuvat, et vir fortis ac iustus, cum mortis suae pretia ante se posuit, libertatem patriae, salutem omnium, pro quibus dependit animam, in summa voluptate est et periculo suo fruitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 28:1)
Quamvis enim mortem sibi consciverit, tamen mollissime excessit et vita elapsus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 10:3)
" Quamvis iniuriae praeponderent, tamen beneficiis donetur, quod ex iniuria superest.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 4:2)
Sapiens inter se omnia conparabit, maius enim aut minus fit, quamvis idem sit, tempore, loco, causa, Saepe enim hoc non potuere divitiae in domum infusae, quod opportune dati mille denarii.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 14:1)
Libet enim, Lucili virorum optime, ridere ineptias Graecas, quas nondum, quamvis mirer, excussi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 8:2)
Sed quamvis hoc soleat accidere, ita et illud solet, ut cum iis, quos sciamus libentius bibere, de rebus necessariis deliberemus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 17:1)
Quaecumque videntur eminere in rebus humanis, quamvis pusilla sint et comparatione humillimorum extent, per difficiles tamen et arduos tramites adeuntur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 84 13:1)
Plus potest quamvis mediocrium turba quam posset unius magni violentia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 6:2)
Adice nunc, quod ista, quamvis exigua sint, in maius excedunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 12:3)
Quamvis levia initia morborum serpunt et aegra corpora minima interdum mergit accessio.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 12:5)
Haec si tibi nimium tristia videbuntur, villae inputabis, in qua didici ab Aegialo, diligentissime patre familiae, is enim nunc huius agri possessor est, quamvis vetus arbustum posse transferri.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 14:1)
Ligna navi nihil conferunt, quamvis non fiat navis nisi ex lignis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 31:3)
quamvis enim virtus discenda sit, tamen non per haec discitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 32:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION