라틴어 문장 검색

Inventus est qui concupisceret aliquid post omnia;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 119 8:1)
Non vivunt contra naturam qui hieme concupiscunt rosam fomentoque aquarum calentium et calorum apta mutatione bruma lilium, florem vernum, exprimunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 8:1)
Causa autem est ita vivendi quibusdam, non quia aliquid existiment noctem ipsam habere iucundius, sed quia nihil iuvat solitum, et gravis malae conscientiae lux est, et omnia concupiscenti aut contemnenti, prout magno aut parvo empta sunt, fastidio est lumen gratuitum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 122 14:1)
neve desertus foret a paelice umquam barbara caelebs torus, ablatam Achilli diligit Lyrnesida, nec rapere puduit e sinu avulsam viri - en Paridis hostem, nunc novum vulnus gerens amore Phrygiae vatis incensus furit, et post tropaea Troica ac versum Ilium captae maritus remeat et Priami gener.
(세네카, 아가멤논 4:13)
exultabat enim nouato atque integro robore et tantum a se exprimebat quantum concupierat.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., chapter pr 15:5)
hic impetus, hic ardor animi domum tuam trinis hostium spoliis adornauit, huic supplicationes illas debes, propter hunc me etiam cum abdicas diligis.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Qui ter fortiter fecerit, militia uacet. Ter fortem pater in aciem quarto uolentem exire retinet; nolentem abdicat. 4:9)
Etiamsi multa contra expectationem accidunt, numquam tamen futurum putaui, ut aut pater meus liberos odisset aut diues concupisceret.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 1:9)
Solus omnium abdicor, quia me meus pater diligit, alienus adpetit.
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 14:2)
Cum patri inutilem diceret, tractauit quam graue esset filio carere unico, quanto grauius eo quem alius concupisceret, et cum diceret diuitem ipsum quoque qui tot haberet solacia filium quaerere, dixit:
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 20:13)
non ille tuum filium concupiscit:
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 28:2)
nihil turpiter suadeo, nihil sordide concupisco;
(세네카, Controversiae, book 2, Diues tres filios abdicauit. petit a paupere unicum filium in adoptionem. pauper dare uult; nolentem ire abdicat. 38:26)
quidquid laboris est in hoc est, ut uxori uirum et uxorem uiro diligere concedas.
(세네카, Controversiae, book 2, Vir et uxor iurauerunt, ut si quid alteri optigisset, alter moreretur. Vir peregre profectus misit nuntium ad uxorem, qui diceret decessisse uirum. uxor se praecipitauit. recreata iubetur a patre relinquere uirum; non uult. abdicatur. 8:4)
Non sum uno herede contentus, duos habere uolo et, quo magis concupiscam, habui.
(세네카, Controversiae, book 2, Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem; ex illa sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium suum et decessit; pater adoptauit puerum. ab altero filio accusatur dementiae. 4:16)
Noli pecuniam concupiscere.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 2:17)
placet uobis frugalitas mea, quod patrimonium seruaui, quod acquisiui, quod uxorem mature duxi, semper dilexi, quod ab omni me tutum fabula praestiti.
(세네카, Controversiae, book 2, Quidam luxuriante filio luxuriari coepit. filius accusat patrem dementiae. 13:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION