라틴어 문장 검색

captivos cum foeda laceratione interficiunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 198:2)
exulibus Hypataeis, qui factionis Proxeni erant, cum reditus in patriam promissus esset fidesque data per principem civitatis Eupolemum, octoginta illustres homines, quibus redeuntibus inter ceteram multitudinem Eupolemus etiam obvius exierat, cum salutatione benigna excepti essent dextraeque datae, ingredientes portam, fidem datam deosque testis nequiquam invocantes interfecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 304:1)
Apellem, ministrum quondam fraudis in fratre tollendo atque ob id quaesitum a Philippo ad supplicium, exulantem accersitum post patris mortem ingentibus promissis ad praemia tantae perpetratae rei clam interfecisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 44:2)
arthetaurum Illyrium, quia scripta ab eo quaedam vobis comperit, socium item atque amicum vestrum, interfecit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 138:1)
Thebanos legatos, Euersam et Callicritum, venientes ad nos, quaerere malo quis interfecerit quam arguere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 422:1)
inde certamine orto, nisi in tribunal legatorum perfugisset, haud multum afuit quin ab exulibus fautoribusque eorum interficeretur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 465:1)
Eumenis ferme triginta interfecti, inter quos Cassignatus dux Gallorum cecidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 621:2)
ex regiis autem viginti equites, quadraginta pedites interfecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 653:3)
puberes omnes interfecti sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 222:1)
pluribus ea die volneratis quam interfectis proelium nocte diremptum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 44:2)
tantusque pudor regi pavoris eius fuit ut urinatores clam interfici iusserit, deinde Andronicum quoque et Nician, ne quis tam dementis imperii conscius existeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 122:2)
sescenti ferme ibi interfecti, omnesque prope qui inter murum fossamque deprensi erant volnerantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 144:1)
et simillimum id vero fecit ducta ea virgo Platore interfecto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 367:2)
et agros eorum cum effuse vastaret, aliquot palati milites agrestium concursu interfecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 372:3)
ita eo die diremptum proelium est haud paucis utrimque interfectis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 450:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION