라틴어 문장 검색

nos porro et bonum virum et prudentem in primis oratorem putamus, qui cum se ad id, quod est optimum natura, direxerit, non magnopere commovebitur, si quis ab eo consultus dissentiet;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 92:1)
et M. Tullius non modo inter agendum nunquam est destitutus scientia iuris, sed etiam componere aliqua de eo coeperat, ut appareat posse oratorem non discendo tantum iuri vacare, sed etiam docendo.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 94:1)
in primis vero abundare debet orator exemplorum copia cum veterum, tum etiam novorum, adeo ut non ea modo, quae conscripta sunt historiis aut sermonibus velut per manus tradita, quaeque cotidie aguntur, debeat nosse, verum ne ea quidem, quae sunt a clarioribus poetis ficta, negligere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 98:1)
haec sunt, quae me redditurum promiseram, instrumenta non artis, ut quidam putaverunt, sed ipsius oratoris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 101:1)
habuit oratores aetas nostra copiosiores, sed, cum diceret, eminere inter aequales Trachalus videbatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 105:3)
talis esse debet orator, haec scire.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 106:4)
quare neque sociorum querelas nec amici vel propinqui necem nec erupturas in rem publicam conspirationes inultas patietur orator, non poenae nocentium cupidus, sed emendandi vitia corrigendique mores.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 117:1)
neque defendet orator idem, portumque illum eloquentiae suae salutarem non etiam piratis patefaciet duceturque in advocationem maxime causa.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 119:2)
neque est dignus opera patroni, qui non utitur consilio, et certe non convenit ei, quem oratorem esse volumus, iniusta tueri scientem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 122:2)
nihil ergo acquirere volet orator ultra quam satis erit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 127:1)
frequenter autem et vulnus et remedium in iis orator inveniet, quae litigatori in neutram partem habere momentum videbantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 136:1)
finem tamen hunc praestabit orator, ut videatur optimam causam optime egisse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 150:4)
nec illo fastidio laborabit orator non agendi causas minores, tanquam infra eum sint aut detractura sit opinioni minus liberalis materia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 151:1)
quod ego adeo longe puto ab oratore perfecto, ut eum ne vera quidem obiecturum, nisi id causa exigit, credam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 152:2)
super omnia perit illa, quae plurimum oratori et auctoritatis et fidei adfert, modestia, si a viro bono in rabulam convertitur, compositus non ad animum iudicis sed ad stomachum litigatoris.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 156:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION