라틴어 문장 검색

nihil umquam mali Huic agro feci.
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Lepus et bubulcus: Multos verbis blandos esse, pectore infideles.3)
utque in cultura agri non vineas tantum, verum etiam arbusta, nec arbusta tantum verum etiam campos curo et exerceo, utque in ipsis campis non far aut siliginem solam, sed hordeum fabam ceteraque legumina sero, sic in actione plura quasi semina latius spargo, ut quae provenerint colligam.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 20 16:1)
primum quod utrique eadem regio, municipia finitima, agri etiam possessionesque coniunctae, praeterea quod ille mihi tutor relictus affectum parentis exhibuit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 1 8:1)
quo modo emptio nova Placent agri, postquam tui facti sunt?
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 15 1:2)
Praedia agris meis vicina atque etiam inserta venalia sunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 1:2)
Iam, quod deliberationis nostrae caput est, agri sunt fertiles pingues aquosi;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 5:1)
Sestertio triciens, non quia non aliquando quinquagiens fuerint, verum et hac penuria colonorum et communi temporis iniquitate ut reditus agrorum sic etiam pretium retro abiit.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 19 7:4)
deflectemus in Tuscos, non ut agros remque familiarem oculis subiciamus - id enim postponi potest -, sed ut fungamur necessario officio.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 1 3:2)
Ibi enim plurimum scribo, nec agrum quem non habeo sed ipsum me studiis excolo;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 6 2:2)
Arripit Licinianum, quod in agris suis occultasset Corneliae libertam.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 11 11:2)
Vir praetorius Sollers a senatu periit, ut sibi instituere nundinas in agris suis permitteretur.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 4 1:2)
Medios ille agros secat navium patiens omnesque fruges devehit in urbem, hieme dumtaxat et vere;
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 12:1)
frueris mari fontibus viridibus agro villa amoenissima.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 18 1:3)
Scis tu accessisse pretium agris, praecipue suburbanis?
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 19 1:1)
Villa pulcherrima cingitur viridissimis agris, imminet litori, cuius in sinu fit cum maxime portus.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 15:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION