라틴어 문장 검색

Atqui opus est ad scientias inductionis forma tali, quae experientiam solvat et separet, et per exclusiones ac rejectiones debitas necessario concludat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 20:1)
At nos logicam veram singulas scientiarum provincias majore cum imperio quam penes ipsarum principia sit debere ingredi decrevimus, atque illa ipsa principia putativa ad rationes reddendas compellere quousque plane constent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 21:7)
Etiam opera, quae jam inventa sunt, casui debentur et experientiae, magis quam scientiis:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 19:1)
cum rite et ordine aequum se utrique praebere debeat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 94:11)
nam cum maxime universalia in natura positiva esse debeant, quemadmodum inveniuntur, neque sunt revera causabilia;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 98:9)
Materia potius considerari debet, et ejus schematismi, et meta-schematismi, atque actus purus, et lex actus sive motus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 104:5)
cui malo etiam nunc obviam ire debemus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 136:9)
At destitutionibus substitutiones, fallaciis rectificationes debentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 152:9)
Quod si fuisset ille verus consensus et late patens, tantum abest ut consensus pro vera et solida authoritate haberi debeat, ut etiam violentam praesumptionem inducat in contrarium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 170:13)
Ut statim se examinare debeant homines, quid erraverint aut peccaverint, si multitudo consentiat et complaudat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 170:18)
ut potius pro temporis partu haberi debeat, quam pro partu ingenii.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 172:6)
Atque haec ipsa nihilominus pro magna scientiarum matre haberi debet.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:3)
quae temporibus nostris tribui debent, non juniori aetati mundi, qualis apud antiquos fuit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 191:3)
nil ab arte, vel hominis opere, arduum, aut in naturam imperiosum et validum, expectari debere;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 208:5)
In artibus autem et scientiis, tanquam in metalli fodinis, omnia novis operibus et ulterioribus progressibus circumstrepere debent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 217:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION