라틴어 문장 검색

sive malum potui tamen hoc vitare cavendo, seu ratio fatum vincere nulla valet, tu tamen, o nobis usu iunctissime longo, pars desiderii maxima paene mei, sis memor, et siquas fecit tibi gratia vires, illas pro nobis experiare, rogo, numinis ut laesi fiat mansuetior ira, mutatoque minor sit mea poena loco, idque ita, si nullum scelus est in pectore nostro, principiumque mei criminis error habet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 68)
nam tibi cum fatis mores natura pudicos et raras dotes ingeniumque dedit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 77)
forsitan exemplo, quia me laesere libelli, tu quoque sis poenae fata secuta meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 714)
vis me tenet ipsa sacrorum, et carmen demens carmine laesus amo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 115)
huc quoque sunt nostras fata secuta vias.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 125)
hic ego sollicitae lateo novus incola sedis . heu nimium fati tempora longa mei!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 133)
saepe etiam lacrimae me sunt scribente profusae, umidaque est fletu littera facta meo, corque vetusta meum, tamquam nova, vulnera novit, inque sinum maestae labitur imber aquae, cum vice mutata, qui sim fuerimque, recordor, et, tulerit quo me casus et unde, subit, saepe manus demens, studiis irata sibique, misit in arsuros carmina nostra focos, atque ita de multis quoniam non multa supersunt, cum venia facito, quisquis es, ista legas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 139)
sine me fati non meminisse mei;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 421)
fata repugnarunt, quae, cum mihi tempora prima mollia praebuerint, posteriora gravant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 810)
ergo illum demens in me saevire coegi, mitius inmensus quo nihil orbis habet?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 812)
editus hic ego sum, nec non, ut tempora noris, cum cecidit fato consul uterque pari si quid id est, usque a proavis vetus ordinis heres non modo fortunae munere factus eques, nec stirps prima fui;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 103)
nec avara Tibullo tempus amicitiae fata dedere meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1027)
et iam complerat genitor sua fata novemque addiderat lustris altera lustra novem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1042)
hic ego, finitimis quamvis circumsoner armis, tristia, quo possum, carmine fata levo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1058)
quod querar, illa mihi pleno de fonte ministrat, nec mea sunt, fati verba sed ista mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 119)

SEARCH

MENU NAVIGATION