라틴어 문장 검색

nonnumquam etiam in calidum oleum totum descendere, uel in aquam calidam, in qua faenum Graecum decoctum sit et adiecta olei pars tertia.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 5:4)
ex his cruor manat isque modo cum stercore aliquo semper liquido, modo cum quibusdam quasi muccosis excernitur, interdum simul quaedam carnosa descendunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 1:4)
Solet autem interdum etiam putris sanies pessimique odoris descendere, solet purus sanguis profluere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 22장 5:2)
Descendunt autem pituitae muccisque similia, interdum etiam leuiter subcruenta:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 25장 1:4)
Saepe quod descendit purulentum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:14)
Subestque ut in prioribus, iunctarum quoque partium dolor simulque naturalis ipsius maxime dum urina descendit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:18)
Rursus ubi etiam sine dolore praeter modum urina descendit, contrario modo tabes hominem consumit.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:22)
Renibus uero percussis dolor ad inguina testiculosque descendit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 15:1)
sanguinis pars per uulnus, pars per naturale descendit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 17:2)
pro urina sanguis, at ex ipso uulnere urina descendit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 23:3)
interdum etiam nerui ac membranae resoluuntur, specillumque demissum descendit aut in latus aut deorsum, eoque uitio nonnumquam os quoque adficitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 62:1)
Si uel praefractus est uel altius descendit, quam ut id ita fieri possit, medicamento euocandus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 75:6)
testaturque non solum alium sinum esse ex quo descendat, sed etiam in aliam corporis partem eum tendere.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 40:5)
Si diuisum est, multo plus intus corrupti quam in furunculo apparet altiusque descendit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 48:5)
Thymio clauoque excissis, subter rotunda radicula nascitur, quae penitus descendit ad carnem, eaque relicta idem rursus exigit.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 28장 54:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION