라틴어 문장 검색

quid sit facturus, cum per nos aliquid facere desierit, quomodo libertate sua usurus, cum ex hac effugerit cavea;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 34:5)
'" Remedia ante vultis quam vitia desinere?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 18:6)
Desierunt enim omnia possidere, dum volunt propria.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 3:5)
Virtus illa divina in lubricum desinit et superioribus eius partibus venerandis atque caelestibus animal iners ac marcidum adtexitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 10:3)
Quid, tu C. Marium semel consulem - unum enim consulatum accepit, ceteros rapuit - cum Teutonos Cimbrosque concideret, cum Iugurtham per Africae deserta sequeretur, tot pericula putas adpetisse virtutis instinctu ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 66:2)
Recitator historiam ingentem attulit minutissime scriptam, plicatam, et magna parte perlecta " desinam," inquit, " si vultis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 2:4)
omnia semel et in eundem saporem versa ponantur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 27:7)
Sic autem conponetur, si, quid humanarum rerum varietas possit, cogitaverit, antequam senserit, si et liberos et coniugem et patrimonium sic habuerit tamquam non utique semper habiturus et tamquam non futurus ob hoc miserior, si habere desierit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 5:4)
meminisse perseveret, lugere desinat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 24:4)
Denique omnia apud Ciceronem desinunt, aput Pollionem cadunt exceptis paucissimis, quae ad certum modum et ad unum exemplar adstricta sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 7:4)
Invenitur aliquis, qui velit inter supplicia tabescere et perire membratim et totiens per stilicidia emittere animam quam semel exhalare ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 101 14:1)
Ne tutis quidem habebitur fides consternata semel mente;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 104 10:6)
Quaeris, quomodo desierim ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 108 21:3)
Si iustitia animal est, si fortitudo, si ceterae virtutes, utrum desinunt esse animalia, subinde autem rursus incipiunt, an semper sunt ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 8:1)
Desinere virtutes non possunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 113 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION