라틴어 문장 검색

Vir clarissimus Proiectus, domi nobilis et patre patruoque spectabilibus, avo etiam praestantissimo sacerdote conspicuus, amicitiarum tuarum, nisi respuis, avidissime sinibus infertur, et cum illi familiae splendor probitas morum, patrimonii facultas iuventutis alacritas in omne decus pari lance conquadrent, ita demum sibi tamen videbitur ad arcem fastigatissimae felicitatis e vectus, si gratiae tuae sodalitate potiatur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Sagittario suo salutem 1:1)
Menstruanus amicus tuus longo istic tempore inspectus meruit inter personas nobis quoque caras devinctasque censeri, opportunus elegans, verecundus sobrius, parcus religiosus et his morum dotibus praeditus ut, quotiens in boni cuiusque adscitur amicitias, non amplius consequatur beneficii ipse quam tribuat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Pegasio suo salutem 1:2)
Si nobis pro situ spatiisque regionum vicinaremur nec a se praesentia mutua vasti itineris longinquitate discriminaretur, nihil apicum raritati licere in coeptae familiaritatis officia permitterem neque iam semel missa fundamenta certantis amicitiae diversis honorum generibus exstruere cessarem.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Rustico suo salutem 1:1)
igitur ardori civitatis atque torpori tam nos quam domum totam praevio Christo pariter eximimus simulque medicorum consilia vitamus assidentum dissidentumque, qui parum docti et satis seduli languidos multos officiosissime occidunt, sane contubernio nostro iure amicitiae Iustus adhibebitur, quem, si iocari liberet in tristibus, facile convincerem Chironica magis institutum arte quam Machaonica.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Agricolae suo salutem 3:1)
et, quod est ad amicitias ampliandas his validius efficaciusque, in singulis quibusque personis vel expetendis aequaliter vel cavendis iudicii parilitate certavimus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Avito suo salutem 1:2)
quod restat, deum precamur ut aevi metis secundum vota promotis bonorum amicitias indefessim expetas capias referas sequaturque te adfectio quam relinquis, et initiatae per te ubicumque gratiae longum tibi redhibeantur quam fundamenta tam culmina, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Constantio suo salutem 4:1)
ita namque fascibus vestris gratamur omnes, ut erectam per illos non magis vestram domum quam nostram amicitiam censeamus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Eutropio suo Salutem. 1:2)
hoc fabricatu Daedalus noster amicitiarum culmen aedificat, qui sicut sodalibus velut Theseus inter secunda sociatur, sic ab his postmodum velut Proteus inter adversa dilabitur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 10:5)
sed probe intellego quod moribus tuis hanc voluptatem non operis effectus excudit sed auctoris adfectus, ideoque plus debeo, quia gloriae punctum, quod dictioni negares, das amicitiae.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Placido suo Salutem. 1:3)
igitur quia nos ut affinitas, ita studia iunxerunt, precor, quoquo loci es, amicitiae iura inconcussa custodias longumque tibi etsi sede absumus, adsimus affectu:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Probo suo salutem 5:1)
porro autem vero, quod saepenumero scriptis vestris alii inpertiuntur, qui id ipsum nec ambiunt quam egomet forsan nec merentur amplius, non arbitror amicitiae legibus inpune committi.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Claudianus Sidonio Papae salutem 2:1)
sed vacuum forte non suppetit, quod tute modicum magnae admodum impendas amicitiae.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Claudianus Sidonio Papae salutem 2:3)
ceterum hic ipse beneficium se computat meruisse, qui praestitit, quamquam identidem quod poposcit acceperit, sed quae nobis amicitiarum iura minime agnoscens.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Simplicio suo salutem 1:6)
ceterum si caritatis tuae morem pristino colloquiorum cursui reddis, et nos vetustae loquacitatis orbitas recurremus, praeter haec avide praevio Christo, sicubi locorum 1 fueritis, modo redux patronus indulgeat, advolaturi, ut rebus amicitia vegetetur, quae verbis infrequentata torpuerat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Industrio suo Salutem. 2:4)
propter quae beneficia peculiaria dei, quoniam vobis iura amicitiae grandia vigent, quippe vicinis, obsecro ac moneo, ut consilio tuo, cui sequendo per conscientiam magnam maximam tribuis auctoritatem, non multum fidat ambiguis nec nimis nimiae credat incolumitati, sed tandem professione religionis arrepta viribus potius resurgentis innocentiae convalescat, faciat se vetustus annis meritis novum.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Vectio suo Salutem. 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION