라틴어 문장 검색

Easdem argutias in tragoedias satis ille quidem acute, sed parum tragice transtulit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 45장 1:2)
Nam etsi non fuit in oratorum numero, tamen pono satis in eo fuisse orationis atque ingeni, quo et magistratus personam et consularem dignitatem tueretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 45장2)
quod idem de C. Caelio dixerim, industriam in eo summam fuisse summasque virtutes, eloquentiae tantum, quod esset in rebus privatis amicis eius, in re publica ipsius dignitati satis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 45장3)
Sed tamen erant ea in Philippo, quae qui sine comparatione illorum spectaret, satis magna diceret:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 47장 1:4)
satis creber in reperiendis, solutus in explicandis sententiis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 47장 1:6)
eius aequalis P. Cethegus, cui de re publica satis suppeditabat oratioto - tam enim tenebat eam penitusque cognoverat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 2:1)
sed in causis publicis nihil, in privatis satis veterator videbatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 48장 2:3)
Quae quidem omnia cum perite et scienter item breviter et presse et satis ornate et pereleganter diceret, quis esset in populo qui aut exspectaret aut fieri posse quicquam melius putaret?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 193장 4:3)
Non satis acutus orator, sed tamen orator numeratus est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 1:2)
Octavium M. F., M. Catonem patrem, Q. etiam Catulum filium abducamus ex acie, id est a iudiciis, et in praesidiis rei publicae, cui facile satis facere possint, collocemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 2:4)
Titius consecutus est homo loquax sane et satis acutus, sed tam solutus et mollis in gestu ut saltatio quaedam nasceretur cui saltationi Titius nomen esset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 62장 5:2)
Inferioris autem aetatis erat proximus L. Sisenna, doctus vir et studiis optimis deditus, bene Latine loquens, gnarus rei publicae, non sine facetiis sed neque laboris multi nec satis versatus in causis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:1)
Huius omnis facultas ex historia ipsius perspici potest, quae cum facile omnis vincat superiores, tum indicat tamen quantum absit a summo quamque genus hoc scriptionis nondum sit satis Latinis litteris inlustratum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 64장 1:3)
Is cum satis floruisset adulescens, minor haberi est coeptus postea.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 1:4)
C. Censorinus Graecis litteris satis doctus, quod proposuerat explicans expedite, non invenustus actor, sed iners et inimicus fori.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 67장 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION