라틴어 문장 검색

prius circumactus est annus quam a Velitris reducerentur legiones;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 397:1)
adversus ea cum contemptim tribuni plebis rem nihilo segnius peragerent, tum percitus ira Camillus lictores qui de medio plebem emoverent misit et addidit minas, si pergerent, sacramento omnes iuniores adacturum exercitumque extemplo ex urbe educturum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 404:1)
si quis det signum, in aciem educat, ut viris ac Romanis dignum sit, pugnaturos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 132:2)
legionibusque Romam reductis reliquum anni muris turribusque reficiendis consumptum et aedis Apollinis dedicata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 208:4)
consul non ultra castra insecutus, quia et volnus degravabat et subicere exercitum tumulis ab hoste occupatis nolebat, praeda omni castrorum militi data victorem exercitum opulentumque Gallicis spoliis Romam reduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 247:1)
atque illuc signa moveri ac modo in unum conferri modo educi videtis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 386:3)
consul educto in aestiva milite, dum quietos Samnites habebat, exercitum purgare missionibus turbulentorum hominum instituit, aliis emerita dicendo stipendia esse, alios graves iam aetate aut viribus parum validos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 441:1)
Romani consules, priusquam educerent in aciem, immolaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 121:1)
sed priusquam consules ab urbe - iusserat enim senatus defendi Auruncos - exercitum educerent, fama adfertur Auruncos metu oppidum deseruisse profugosque cum coniugibus ac liberis Suessam communisse, quae nunc Aurunca appellatur, moenia antiqua eorum urbemque ab Sidicinis deletam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 219:1)
praeda capta ingens est, praesidioque imposito Calibus reductae Romam legiones.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 236:3)
dictator ubi propiorem spe dimicationem vidit, ne militum virtuti damno locus esset, ignibus crebris relictis, qui conspectum hostium frustrarentur, silentio legiones educit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 537:1)
haec non laeta magis quam vera vaticinatus exercitu educto circa Caudium castra quam potest occultissime locat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 14:1)
interea consules exercitum scribere, armare, educere placet, nec prius ingredi hostium fines, quam omnia iusta in deditionem nostram perfecta erunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 111:1)
itaque in aciem copias educunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 175:2)
signa inde ferre iussit et copias eduxit, vanissimam increpans gentem quae, suarum impotens rerum prae domesticis seditionibus discordiisque, aliis modum pacis ac belli facere aequum censeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 194:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION