라틴어 문장 검색

Indicavimus senatui ex Norbano didicisse nos publicam causam, rursusque debere ex integro discere, si ille praevaricator probaretur, atque ita, dum ille peragitur reus, sedimus.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 34:2)
Praeterea rem manifestam infitiari augentis erat crimen non diluentis, praesertim cum reus ipse nihil integrum advocatis reliquisset.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 9 7:4)
Est enim avus, et quidem ex Saturio Firmo, quem diliges ut ego si ut ego propius inspexeris.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 15 3:4)
Cum sententiae perrogarentur, dixit Iunius Mauricus, quo viro nihil firmius nihil verius, non esse restituendum Viennensibus agona;
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 22 3:1)
C. PLINIUS ROMATIO FIRMO SUO S.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 291)
Hoc si ius aspicias irritum, si defuncti voluntatem ratum et firmum est.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 7 1:3)
Respondit Catius Fronto graviter et firme.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 3:1)
singulos enim integra re dissentire fas esse, peracta quod pluribus placuisset cunctis tuendum.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 13 4:1)
Ubi dies redditus - is ab eo quem novissime viderat tertius -, corpus inventum integrum illaesum opertumque ut fuerat indutus:
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 16 20:1)
et tamen, quae sunt pretiosiora, aut integra manent aut levissime laesa sunt.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 30 2:2)
Huius sinistrum brachium firmissimo opere munitum est, dextrum elaboratur.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 31 15:2)
Consules, ut Polyaenus postulabat, omnia integra principi servaverunt;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 6 14:1)
Laboriosum istud et taedio plenum, sed difficultate ipsa fructuosum, recalescere ex integro et resumere impetum fractum omissumque, postremo nova velut membra peracto corpori intexere nec tamen priora turbare.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 9 6:1)
Terentius Iunior, equestribus militiis atque etiam procuratione Narbonensis provinciae integerrime functus, recepit se in agros suos, paratisque honoribus tranquillissimum otium praetulit.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 25 2:2)
Vir alioqui rectus integer quietus ac paene ultra modum - si quis tamen ultra modum - verecundus.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 31 1:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION