라틴어 문장 검색

Nam si Curvae puncta quaevis duo accedunt ad invicem & coeunt in figura prima, puncta eadem translata coibunt in figura nova, atq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 67:4)
sicut ille deficeret ab artis perfectione qui finalem formam tantum intenderet, media vero per que ad formam pertingeret non curaret, sic natura, si solam formam universalem divine similitudinis in universo intenderet, media autem negligeret;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 18:14)
At vero triangula figura, cum eam quis ita diviserit, in alias figuras non resolvitur, nisi in se ipsam.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De planis rectilineis figuris, quodque earum triangulum principium sit 2:7)
namque figurarum ratio ut motusque reposcunt, proinde foraminibus debent differe figurae et variare viae proinde ac textura coërcet.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 23:15)
Et, per Legum Corollarium quintum, perinde est sive quiescat superficies in qua corpus describit figuram curvilineam, sive moveatur eadem una cum corpore, figura descripta & puncto suo S uniformiter in directum.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. II. De Inventione Virium Centripetarum. 10:2)
hoc, si prius ascenderet vel descenderet vel ex pressione figuram novam indueret, etiam nunc ascenderet vel descenderet vel figuram novam induere cogeretur:
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 2권, SECT. V. De Densitate & compressione Fluidorum, deque Hydrostatica. 21:10)
Nam si cum formis variari possent, forent majora vel minora pro varietate formarum in aequali materia;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 23:3)
figura vCp figurae VCP aequalis, & corpus in p [Pictura] semper existens movebitur in perimetro figurae revolventis vCp, eodemq;
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. IX. De Motu Corporum in Orbibus mobilibus, deq; motu Apsidum. 3:8)
Formam itaque Boetius loco hoc appellavit divinam substantiam secundum hoc quod nullarum formarum fundamentum est. Sanctus quoque Augustinus divinae naturae sinceritatem astruens, lib. XI De civitate Dei, ait:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 31:11)
Sensus enim figuram in subiecta materia constitutam, imaginatio uero solam sine materia iudicat figuram.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VII 4:2)
Concipe igitur punctum G motu continuo percurrere puncta omnia figurae primae, & punctum g motu itidem continuo percurret puncta omnia figurae novae & eandem describet.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. V. Inventio orbium ubi umbilicus neuter datur. 65:8)
dico quod figuris, quas corpora sic mota describunt circum se mutuo, potest figura similis & aequalis, circum corpus alterutrum immotum, viribus iisdem describi.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XI. De Motu Corporum Sphaericorum viribus centripetis se mutuo petentium. 6:2)
Summe parens, eterne Deus uiuensque potestas, Vnica forma boni, recti uia, limes honesti, Fons ueri, sol iusticie, pietatis asylum, Principium finisque, modus, mensura, sigillum, Rerum causa, manens racio, noys alma, sophya Vera, dies uerus, lux nescia noctis, origo Summa, decor mundi perfectus, uita perhennis, Nata regens, uentura serens, nascencia seruans, Omnia sub numero claudens, sub pondere sistens Singula, sub stabili mensura cuncta choercens, Qui rerum species et mundi sensilis umbram Ducis ab exemplo mundi mentalis, eumdem Exterius pingens terrestris ymagine forme, Qui ueterem massam de uultus sorde querentem Inuestis meliore toga, formeque sigillo Signans, excludis nexu mediante tumultum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUINTUS 16:1)
Septem vero angulorum figura est, cum ad eundem ordinem progressionis uno plus quam in sexangulorum figura numero intermisso superiori coniunxeris.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De eptagonis eorumque generationibus et communis omnium figurarum inveniendae generationis regula descriptionesque figurarum 2:1)
Hinc vero ad figuras solidas facilior via est. Praecognito enim, quid in planis numerorum figuris vis ipsa quantitatis naturaliter operetur, ad solidos numeros non erit ulla cunctatio.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De numeris solidis. 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION