라틴어 문장 검색

nec enim, bone ductor, magnarum virtutum inopes nervisque carentes Christicolas vitiis populantibus exposuisti, ipse salutiferas obsesso in corpore turmas depugnare iubes, ipse excellentibus armas artibus ingenium, quibus ad ludibria cordis oppugnanda potens tibi dimicet et tibi vincat, vincendi praesens ratio est, si comminus ipsas Virtutum facies et conluctantia contra viribus infestis liceat portenta notare.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 12)
"ingenium omne neci dedimus;"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1141)
"hoc solo sancta ad donaria vultum munere convertens liquido 1 oblectatur odore, sed tamen et niveis tradit Deus ipse columbis pinnatum tenera plumarum veste colubrum rimante ingenio docte internoscere mixtum innocuis avibus;"
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1225)
quotiens tepefactum caeleste ingenium post gaudia candida taetro cessisse stomacho!
(프루덴티우스, Psychomachia, section 1257)
Si sperat fore clam rursum ad ingenium redit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 142)
nam ingenium novi tuum Liberale:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 4, scene 5125)
scires liberum Ingenium atque animum;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 367)
nam antea Qui seire posses, aut ingenium noscere, Dum aetas, metus, magister, prohibebant?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 144)
Sed postquam amans accessit, pretium pollicens, Unus et item alter, ita ut ingenium est omnium Hominum a labore proclive ad libidinem, Accepit conditionem, dein quaestum occipit.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 172)
Nam qui cum ingeniis conflictatur eiusmodi, Neque commovetur animus in ea re tamen, Scias posse habere iam ipsum suae vitae modum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 190)
Cum id mihi placebat tum uno ore omnes omnia Bona dicere, et laudare fortunas meas Qui gnatum haberem tali ingenio praeditum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 191)
Haec ego putabam esse omnia humani ingeni Mansuetique animi officia.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 1114)
Bene et pudice eius doctum atque eductum sinam Coactum egestate ingenium immutarier?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 569)
Quod ego te per hanc dextram oro et ingenium tuum, Per tuam fidem, perque huius solitudinem, Te obtestor, ne abs te hanc segreges neu deseras, Si te in germani fratris dilexi loco, Sive haec te solum semper fecit maximi, Seu tibi morigera fuit in rebus omnibus.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 588)
Bonum ingenium narras adolescentis.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 131)

SEARCH

MENU NAVIGATION