라틴어 문장 검색

sed rupto imperio, postquam paucae e proximis castellis turmae advenerant pugnamque imperitia poscebant, congressus cum hoste funditur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 36장4)
igitur Corbulo quaesito diu proelio frustra habitus et exemplo hostium circumferre bellum coactus, dispertit viris ut legati praefectique diversos locos pariter invaderent;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 37장2)
tum circumspectis munimentis et quae expugnationi idonea provisis, hortatur milites ut hostem vagum neque paci aut proelio paratum, sed perfidiam et ignaviam fuga confitentem exuerent sedibus gloriaeque pariter et praedae consulerent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 39장4)
in cornibus pedes sagittarius et cetera manus equitum ibat, productiore cornu sinistro per ima collium, ut, si hostis intravisset, fronte simul et sinu exciperetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 40장5)
Ceterum continuo exercituum otio fama incessit ereptum ius legatis ducendi in hostem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 54장1)
quorum terris exacti cum Chattos, dein Cheruscos petissent, errore longo hospites, egeni, hostes in alieno quod iuventutis erat caeduntur, imbellis aetas in praedam divisa est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 56장11)
At Corbulo post deleta Artaxata utendum recenti terrore ratus ad occupanda Tigranocerta, quibus excisis metum hostium intenderet vel, si pepercisset, clementiae famam adipisceretur, illuc pergit, non infenso exercitu ne spem veniae auferret, neque tamen remissa cura, gnarus facilem mutatu gentem, ut segnem ad pericula ita infidam ad occasiones.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 23장1)
eos regredientis Corbulo, ne Euphraten transgressi hostium custodiis circumvenirentur, dato praesidio ad litora maris rubri deduxit, unde vitatis Parthorum finibus patrias in sedes remeavere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 25장5)
Inter quae nulla palam causa delapsum Camuloduni simulacrum Victoriae ac retro conversum quasi cederet hostibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 32장1)
At Suetonius mira constantia medios inter hostis Londinium perrexit, cognomento quidem coloniae non insigne, sed copia negotiatorum et commeatuum maxime celebre.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 33장1)
si quos imbellis sexus aut fessa aetas vel loci dulcedo attinuerat ab hoste oppressi sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 33장4)
deligitque locum artis faucibus et a tergo silva clausum, satis cognito nihil hostium nisi in fronte et apertam planitiem esse sine metu insidiarum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 34장2)
Ac primum legio gradu immota et angustias loci pro munimento retinens, postquam in propius suggressos hostis certo iactu tela exhauserat, velut cuneo erupit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 37장1)
sed hostibus inrisui fuit apud quos flagrante etiam tum libertate nondum cognita libertinorum potentia erat;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 39장3)
is non inritato hoste neque lacessitus honestum pacis nomen segni otio imposuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 39장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION